라틴어 문장 검색

Non haec autumno tellus viret aut alit herbas caespite laetus ager, non verno persona cantu mollia discordi strepitu virgulta locuntur, sed chaos et nigro squalentia pumice saxa gaudent ferali circum tumulata cupressu.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 120:6)
Nam Massilienses quotiens pestilentia laborabant, unus se ex pauperibus offerebat alendus anno integro publicis sumptibus et purioribus cibis.
(페트로니우스, 사티리콘, FRAGMENTA, I5)
Ergo age duremus, quamvis adoleverit aetas, utamurque annis quos mora parva teret.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 27:3)
Significat primo saepe quos ipse alueris, Tibi inveniri maxime contrarios;
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Fur et lucerna.7)
Quibus omnibus ita demum similis adolescet, si imbutus honestis artibus fuerit, quas plurimum refert a quo potissimum accipiat.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 3 2:1)
Prata florida et gemmea trifolium aliasque herbas teneras semper et molles et quasi novas alunt.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 11:1)
Tunc deos tunc hominem esse se meminit, invidet nemini neminem miratur neminem despicit, ac ne sermonibus quidem malignis aut attendit aut alitur:
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 26 2:2)
EPISTULA DOMITIANI AD TERENTIUM MAXIMUM Flavius Archippus philosophus impetravit a me, ut agrum ei ad c circa Prusiadam, patriam suam, emi iuberem, cuius reditu suos alere posset.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 58 4:3)
Sic mihi durat amor longosque adolescit in annos;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 1914)
Victor Abantiades alite fertur equo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 1218)
Ducuntur niveae populo plaudente iuvencae, Quas aluit campis herba Falisca suis, Et vituli nondum metuenda fronte minaces, Et minor ex humili victima porcus hara, Duxque gregis cornu per tempora dura recurvo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 138)
dulcibus est verbis mollis alendus amor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 1:114)
me quoque debilitat series inmensa malorum, ante meum tempus cogit et esse senem, otia corpus alunt, animus quoque pascitur illis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 49)
is quoque, qui gracili cibus est in corpore, somnus, non alit officio corpus inane suo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 108)
nec tibi sunt fontes, laticis nisi paene marini, qui potus dubium sistat alatne sitim, rara, neque haec felix, in apertis eminet arvis arbor, et in terra est altera forma maris.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 17)

SEARCH

MENU NAVIGATION