라틴어 문장 검색

Splendebat hilare poculis convivium, Magno apparatu laeta resonabat domus, Repente duo cum iuvenes sparsi pulvere, Sudore multo diffluentes corpora, Humanam supra formam, cuidam servulo Mandant ut ad se provocet Simonidem;
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Poeta.13)
Hunc ego in Syria, cum adulescentulus militarem, penitus et domi inspexi, amarique ab eo laboravi, etsi non erat laborandum.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 10 2:3)
et eram acturus adulescentulus adhuc, eram in quadruplici iudicio, eram contra potentissimos civitatis atque etiam Caesaris amicos, quae singula excutere mentem mihi post tam triste somnium poterant.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 18 3:2)
Nam et in ratione conviviorum, quamvis a plerisque cibis singuli temperemus, totam tamen cenam laudare omnes solemus, nec ea quae stomachus noster recusat, adimunt gratiam illis quibus capitur.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 5 8:1)
ceteri audaces atque etiam magna ex parte adulescentuli obscuri ad declamandum huc transierunt, tam irreverenter et temere, ut mihi Atilius noster expresse dixisse videatur, sic in foro pueros a centumviralibus causis auspicari, ut ab Homero in scholis.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 14 2:2)
tanta comitate convivium trahitur.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 1 9:6)
Adulescentulus eram, et iam mihi ab illo honor atque etiam - audebo dicere - reverentia ut aequali habebatur.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 17 6:1)
A latere triclinii quod fenestris caret, scalae convivio utilia secretiore ambitu suggerunt.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 30:1)
solebat tamen vixdum adulescentulo mihi pater eius cum magna laude monstrari.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 6 3:3)
ipsi amare invicem, qui est flagrantissimus amor, adulescentuli coepimus.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 8 2:2)
Equidem adulescentulus, cum iam tu fama gloriaque floreres, te sequi, tibi 'longo sed proximus intervallo' et esse et haberi concupiscebam.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 20 4:1)
Inde adulescentuli statim castrensibus stipendiis imbuebantur ut imperare parendo, duces agere dum sequuntur adsuescerent;
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 14 5:1)
Nequitiam vinosa tuam convivia narrant, Narrant in multas conpita secta vias.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 110)
Sic poteris iuvenum convivia semper inire Et, quae non dederis, multa videre domi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 436)
Quid iuvenum tacitos inter convivia nutus Verbaque conpositis dissimulata notis?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 11a18)

SEARCH

MENU NAVIGATION