라틴어 문장 검색

regnum omne, genitor, aetheris dubium tibi mors nostra faciet - antequam spolium tui caelum omne fiat, conde me tota, pater, mundi ruina, frange quem perdis polum.
(세네카, Hercules Oetaeus 17:8)
nunc Thessalicam Pelion Ossam . premet et Pindo congestus Athos nemus aetheriis inseret astris;
(세네카, Hercules Oetaeus 17:10)
mille decurrant ferae pariterque Iacerent, hinc feris clangoribus aetheria me Stymphalis, hinc taurus minax cervice tota pulset et quicquid fuit solum quoque ingens;
(세네카, Hercules Oetaeus 20:46)
video nitentem regiam clari aetheris Phoebique tritam flammea zonam rota.
(세네카, Hercules Oetaeus 21:32)
quid tale Iuno genuit aetherium gerens sceptrum et Tonanti nupta?
(세네카, Hercules Oetaeus 22:33)
quam leve est pondus mihi, cui totus aether pondus incubuit leve.
(세네카, Hercules Oetaeus 26:5)
stellisque quibus pingitur aether non erat usus.
(세네카, 메데아 6:5)
dedit illa graves improba poenas per tam longos ducta timores, cum duo montes, claustra profundi, hinc atque illinc subito impulsu velut aetherio gemerent sonitu, nubesque ipsas mare deprensum spargeret austris.
(세네카, 메데아 6:11)
Tu, fida nutrix, socia maeroris mei variique casus, misera consilia adiuva, est palla nobis, munus aetherium, domus decusque regni, pignus Aeetae datum a Sole generis, est et auro textili monile fulgens quodque gemmarum nitor distinguit aurum, quo solent cingi comae, haec nostra nati dona nubenti ferant, sed ante diris inlita ac tincta artibus, vocetur Hecate, sacra letifica appara:
(세네카, 메데아 10:8)
pariterque mundus lege confusa aetheris et solem et astra vidit et vetitum mare tetigistis, ursae.
(세네카, 메데아 12:11)
Per alta vade spatia sublimi aethere, testare nullos esse, qua veneris, deos.
(세네카, 메데아 15:38)
sola Tonantem tenet aetherio' secura toro maxima Iuno, nec mortali captus forma deserit altam Iuppiter aulam, tu quoque, terris altera Iuno, soror Augusti coniunxque, graves vince dolores.
(세네카, 옥타비아 4:7)
en ipse diro spiritu saevi ducis polluitur aether, gentibus clades novas minantur astra, quas regit dux impius.
(세네카, 옥타비아 4:11)
o quam iuvabat, quo nihil maius parens Natura genuit, operis immensi artifex, caelum intueri, [solis et currus sacros mundique motus] solis alternas vices orbemque Phoebea, astra quem cingunt vaga, lateque fulgens aetheris magni decus;
(세네카, 옥타비아 6:3)
Leues aurae zephyrique leves, tectam quondam nube aetheria qui vexistis raptam saevae virginis aris Iphigeniam, hanc quoque tristi procul a poena portate, precor, templa ad Triviae.
(세네카, 옥타비아 14:31)

SEARCH

MENU NAVIGATION