라틴어 문장 검색

Et Corbulo castra in loco metatus, an expeditis legionibus nocte Artaxata pergeret obsidioque circumdaret agitavit, concessisse illuc Tiridaten ratus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 41장1)
commoveratque quosdam magnitudine exempli, donec ancilla ex vulnere refecta verum aperuit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 44장13)
Et commotus his Avitus:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 56장1)
qua contumelia et metu graviorum, quando in formam provinciae cesserant, rapiunt arma, commotis ad rebellationem Trinobantibus et qui alii nondum servitio fracti resumere libertatem occultis coniurationibus pepigerant, acerrimo in veteranos odio.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 31장5)
Igitur commotus his Vologeses concilium vocat et proximum sibi Tiridaten constituit atque ita orditur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 2장1)
At Vologeses, quamvis obsessa a Paeto itinera hinc peditatu inde equite accepisset, nihil mutato consilio, sed vi ac minis alaris exterruit, legionarios obtrivit, uno tantum centurione Tarquitio Crescente turrim, in qua praesidium agitabat, defendere auso factaque saepius eruptione et caesis qui barbarorum propius suggrediebantur, donec ignium iactu circumveniretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 11장1)
periculo legionum commotum e provincia egressum;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 17장5)
Nec multo post omissa in praesens Achaia (causae in incerto fuere) urbem revisit, provincias Orientis, maxime Aegyptum, secretis imaginationibus agitans.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 36장1)
igitur ubi coniuratis praefectum quoque praetorii in partis descendisse crebro ipsius sermone facta fides, promptius iam de tempore ac loco caedis agitabant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 50장7)
ut Neronem flagitiorum pudor caperet inrita spe agitari;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 26장7)
nam nec tu agitare et insequi poetas intermittis, et ego, cui desidiam advocationum obicis, cotidianum hoc patrocinium defendendae adversus te poeticae exerceo.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 4장 1:3)
tarde commovetur, raro incalescit;
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 22장 3:3)
quod ad Servium Galbam et C. Laelium attinet, et si quos alios antiquiorum agitare non destitit, non exigit defensorem, cum fatear quaedam eloquentiae eorum ut nascenti adhuc nec satis adultae defuisse.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 25장 7:2)
quod municipium in clientelam nostram venit, nisi quod aut vicinus populus aut domestica discordia agitat?
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 41장 2:2)
Faenus agitare et in usuras extendere ignotum;
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 26장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION