라틴어 문장 검색

nam heri ambo in uno portu fuimus, sed mea hodie solutast navis aliquanto prius.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 3, scene 18)
ei rei operam dare te fuerat aliquanto aequius, si qui probiorem facere posses, non uti in eandem tute accederes infamiam malumque ut eius cum tuo misceres malo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 1, scene 2114)
si enim ita fuisset, non solum laudes aut vitia animorum ad manum aspicerentur, sed etiam disciplinarum scientiae sub oculorum consideratione subiectae non incertis iudiciis probarentur, sed et doctis et scientibus auctoritas egregia et stabilis adderetur ipsique artifices pellicerent sua prudentia, si non pecunia sint copiosi seu vetustate officinarum habuerint notitiam aut etiam gratia forensi et eloquentia, cum fuerint parati, pro industria studiorum auctoritates possent habere, ut eis, quod profitentur scire, id crederetur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 머리말4)
quoniam autem ea non sunt inlustria neque apparentia in aspectu, ut putamus oportuisse, et animadverto potius indoctos quam doctos gratia superare, non esse certandum iudicans cum indoctis ambitione, potius his praeceptis editis ostendam nostrae scientiae virtutem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 머리말12)
Hasce virium quantitates brevitatis gratia nominare licet vires absolutas, acceleratrices & motrices, & distinctionis gratia referre ad corpora, ad corporum loca, & ad centrum virium:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 25:1)
ut si speculum ponatur (exempli gratia) ad distantiam spithamae ab objecto combustibili, non tantopere incendat aut adurat quam si positum fuerit speculum (exempli gratia) ad distantiam semi spithamae, et gradatim et lente trahatur ad distantiam spithamae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 168:2)
Interim Varus classem quam antea Uticae hiemis gratia subduxerat, cognito legionis + VII et VIIII + ex Sicilia adventu celeriter deducit ibique Gaetulis remigibus epibatisque complet insidiandique gratia ab Utica progressus Hadrumetum cum lv navibus pervenit.
(카이사르, 아프리카 전기 62:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION