라틴어 문장 검색

quare etiam atque etiam minime mirarier est par illis quae reddunt speculorum ex aequore visum, aëribus binis quoniam res confit utraque.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 11:8)
Minime sero veni:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, III. 7:5)
sed indulgentia tam fortunae quam patris abutebatur, cum alioquin litterarum amor multaque eruditio, quod in illa domo facile erat, praeterea mitis humanitas minimeque saevus animus ingentem feminae gratiam conciliarent, mirantibus qui vitia noscebant tantam pariter diversitatem.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, V. 2:2)
— Vicisti, et victum tendere palmas Ausonii videre, id est quos minime vellem:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, II. 11:2)
eo scilicet, quo minime volo, ad conparationem Maronis et Tullii.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, I. 3:2)
nam ut haec ignoraverit vir tam anxie doctus minime crediderim.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVIII. 21:2)
Quod minime mirandum foret, si ita dictum fuisset:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 4:3)
quod autem Mercurium facit a Iove defluentem ad occasum descendere, id est ad ima terrarum, ostendit amicitias quidem fore, sed minime diuturno tempore permanere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 22313)
ipsi quos pro merito meo minime deceat saevos esse, [hoc est], quibus sum praestaturus salutem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 712)
nam postea iam minime poterat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 522)
quasi quod negari minime debeat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 3272)
sicut amaracini blandum stactaeque liquorem et nardi florem, nectar qui naribus halat, cum facere instituas, cum primis quaerere par est, quod licet ac possis reperire, inolentis olivi naturam, nullam quae mittat naribus auram, quam minime ut possit mixtos in corpore odores concoctosque suo contractans perdere viro, propter eandem debent primordia rerum non adhibere suum gignundis rebus odorem nec sonitum, quoniam nihil ab se mittere possunt, nec simili ratione saporem denique quemquam nec frigus neque item calidum tepidumque vaporem, cetera, quae cum ita sunt tamen ut mortalia constent, molli lenta, fragosa putri, cava corpore raro, omnia sint a principiis seiuncta necessest, inmortalia si volumus subiungere rebus fundamenta, quibus nitatur summa salutis;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 19:2)
et laeti nautae id est aut minime timentes:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 4181)
etiam quae per suam naturam solent nocere, me rogante minime obfuerunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 3022)
tam magis illa fremens et tristibus effera flammis quam magis effvso crvdescunt sanguine pugnae legitur in arte quod 'tam magis maxime minus minime' positivo tantum iungantur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 7871)

SEARCH

MENU NAVIGATION