라틴어 문장 검색

quam reparare quod amiseris gravius.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 8 6:3)
Me quidem illud etiam affligit et torquet, quod matrem eius, illam - nihil possum illustrius dicere - tantae feminae matrem, rursus videor amittere, quam haec, ut reddit ac refert nobis, sic auferet secum, meque et novo pariter et rescisso vulnere afficiet.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 19 9:1)
Torqueor quod discipulum, ut scribis, optimae spei amisisti.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 30 1:1)
amisit uxorem singularis exempli, etiam si olim fuisset.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 5 1:2)
Habet quidem Macrinus grande solacium, quod tantum bonum tam diu tenuit, sed hinc magis exacerbatur quod amisit;
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 5 2:1)
Quo magis nitendum est ne in longinqua provincia quam suburbana, ne inter servientes quam liberos, ne sorte quam iudicio missus, ne rudis et incognitus quam exploratus probatusque humanior melior peritior fuisse videaris, cum sit alioqui, ut saepe audisti saepe legisti, multo deformius amittere quam non assequi laudem.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 24 9:1)
Felices amabat, miseros tuebatur, desiderabat amissos.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 9 2:2)
Dicit Domitius Apollinaris consul designatus, dicit Fabricius Veiento, Fabius Postuminus, Bittius Proculus collega Publici Certi, de quo agebatur, uxoris autem meae quam amiseram vitricus, post hos Ammius Flaccus.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 13 13:2)
ipsa Medusa oculis veniat licet obvia nostris, amittet vires ipsa Medusa suas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 216)
non meus amissos animus desiderat agros, ruraque Paeligno conspicienda solo, nec quos piniferis positos in collibus hortos spectat Flaminiae Clodia iuncta viae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 822)
scilicet a tumulis et, qui periere, propinquis protinus ad vivos ora referre iuvat postque tot amissos, quicquid de sanguine restat, aspicere et generis dinumerare gradus, innocui veniant:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권393)
Inachus unus abest imoque reconditus antro fletibus auget aquas natamque miserrimus Io luget ut amissam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 60:1)
En quaesita diu tandem mihi nata reperta est, si reperire vocas amittere certius, aut si scire, ubi sit, reperire vocas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 49:5)
tactusque dolore coniugis amissae lacrimis ita fatur obortis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 57:14)
Strenuitas antiqua manet, nec terga colorem amisere suum:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 26:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION