라틴어 문장 검색

C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Vota, domine, priore anno nuncupata alacres laetique persolvimus novaque rursus certante commilitonum et provincialium pietate suscepimus, precati deos ut te remque publicam florentem et incolumem ea benignitate servarent, quam super magnas plurimasque virtutes praecipua sanctitate obsequio deorum honore meruisti.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 1001)
tu modo, quem poteras vel aperte tutus amare, si res est anceps ista, latenter ama.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 628)
tunc sacer ancipiti mirandus imagine Ianus bina repens oculis obtulit ora meis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권47)
"at postquam fortuna loci caput extulit huius, et tetigit summos vertice Roma deos, creverunt et opes et opum furiosa cupido, et, cum possideant plurima, plura petunt, quaerere, ut absumant, absumpta requirere certant, atque ipsae vitiis sunt alimenta vices."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권118)
nobiscum, siqua est fiducia vobis, Thespiades certate deae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 32:7)
Tum sine sorte prior quae se certare professa est, bella canit superum, falsoque in honore Gigantas ponit et extenuat magnorum facta deorum;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 32:13)
Quo dum Proserpina luco ludit et aut violas aut candida lilia carpit, dumque puellari studio calathosque sinumque implet et aequales certat superare legendo, paene simul visa est dilectaque raptaque Diti:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 39:6)
Quod tamen ipsa negat, tantaque offensa magistra "certet" ait "mecum:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 3:14)
" Talia magniloquo tumidus memoraverat ore ancipitemque manu tollens utraque securim institerat digitis, primos suspensus in artus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 40:4)
et protinus illa relapsa est, bracchiaque intendens prendique et prendere certans nil nisi cedentes infelix arripit auras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 6:4)
Dictys, ab ancipiti delapsus acumine montis, dum fugit instantem trepidans Ixione natum, decidit in praeceps et pondere corporis ornum ingentem fregit suaque induit ilia fractae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 36:6)
Si perstas certare, locum redeamus in illum:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 8:10)
certatam lite deorum Ambraciam versique vident sub imagine saxum iudicis, Actiaco quae nunc ab Apolline nota est, vocalemque sua terram Dodonida quercu Chaoniosque sinus, ubi nati rege Molosso inpia subiectis fugere incendia pennis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 66:4)
Ancipitesque vias et iter Titania vastum dixerat et saevi restare pericula ponti.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 52:3)
Viribus his aliisque vapor penetravit ad ima fontis, et Alpino modo quae certare rigori audebatis aquae, non ceditis ignibus ipsis!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 91:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION