라틴어 문장 검색

Nunc, quoniam mihi natura finem vitae facit, per hanc dexteram, per regni fidem moneo obtestorque te, uti hos, qui tibi genere propinqui, beneficio meo fratres sunt, caros habeas neu malis alienos adiungere quam sanguine coniunctos retinere.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 10장6)
Igitur Iugurtha quam maximas potest copias armat, urbis partim vi alias voluntate imperio suo adiungit, omni Numidiae imperare parat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 13장5)
Nam ubi primum ex nobilitate reperti sunt, qui veram gloriam iniustae potentiae anteponerent, moveri civitas et dissensio civilis quasi permixtio terrae oriri coepit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 41장15)
Denique omnia temptando socium sibi adiungit Nabdalsam, hominem nobilem, magnis opibus, clarum acceptumque popularibus suis, qui plerumque seorsum ab rege exercitum ductare et omnis res exequi solitus erat, quae Iugurthae fesso aut maioribus asstricto superauerant;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 70장2)
His si adiunxerimus praecepta, consolationes, adhortationes, poterunt valere;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 34:3)
Contemptus superest, cuius modum in sua potestate habet, qui illum sibi adiunxit, qui contemnitur quia voluit, non quia debuit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 105 5:1)
O quam magnis homines tenentur erroribus, qui ius dominandi trans maria cupiunt permittere felicissimosque se iudicant, si multas milite provincias optinent et novas veteribus adiungunt, ignari, quod sit illud ingens parque dis regnum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 113 30:1)
Ego illam, si pateris, adiungam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 117 5:6)
ALBVCIVS non iuris illam fecit quaestionem sed aequitatis, ita tamen ut et iuris adiungeret:
(세네카, Controversiae, book 7, Thema. Liberi parentes alant, aut uinciantur. Quidam cum haberet uxorem et ex ea filium, peregre profectus est. a piratis captus scripsit de redemptione epistulas uxori et filio. Vxor flendo oculos perdidit. filium euntem ad redemptionem patris alimenta po 4:7)
si minus, non erubescendum, cui cognatus sit aliquis, cui sacra aliqua et penetralia in quae deducatur uxor, quem adiungamus ad domum, non quem ex censu deleamus.
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Tyrannus permisit seruis dominis interemptis dominas rapere. profugerunt principes ciuitatis; inter eos qui filium et filiam habebat profectus est peregre. cum omnes serui dominas suas uitiassent, seruos eius uirginem seruauit. occiso tyranno reuer 8:12)
cui concentui licebit adiungas fistulae septiforis armentalem Camenam, quam saepe nocturnis carminum certaminibus insomnes nostrorum montium Tityri exercent, inter greges tinnibulatos per depasta buceta reboantes.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 14:2)
Eborolacensis praedii etiam ante barbaros desolatam medietatem, quae domus patriciae iura modo respicit, suffragio vestro iuri 1 suo optat adiungi.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Hypatio suo salutem 2:1)
quas quoniam dignas cognitu inveni, non indignas relatu existimavi, primore loco, quod iure ceteris laudibus anteponemus, servat inlaesam domino domus par pudicitiam;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Industrio suo Salutem. 1:2)
haec omnia praetermisit, sperans congruentius tuum salve pontificum quam senatorum iam nominibus adiungi;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Ferreolo suo salutem 4:1)
nil enim est illo per sententiam boni cuiusque generosius, quisquis ingenii corporis opum iunctam in hoc constans operam exercet, ut maioribus suis anteponatur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Audaci suo salutem. 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION