라틴어 문장 검색

Ergo Ulixis errorem non incipit a Troiano litore describere, sed facit eum primo navigantem de insula Calypsonis, et ex persona sua perducit ad Phaeacas.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, II. 10:1)
Quem secutus Maro Aeneam de Sicilia producit, cuius navigationem describendo perducit ad Libyam.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, II. 11:1)
vester mare a fundo ad aethera usque perducit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 21:6)
motus vero aquam novam semper ac novam corpori adplicat:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VIII. 13:3)
Quia me ordo, ait, ad similitudinem consultationis adplicat, reducendus mihi est ad convivium sermo qui longius a mensa iam fuerat evagatus et ad alias transierat quaestiones.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 1:2)
Iamdudum, inquit Avienus, nosse haveo, cur aqua quae obsita globis nivium perducitur ad nivalem rigorem minus in potu noxia est, quam ex ipsa nive aqua resoluta?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 24:1)
Quippe et vox ad aures ultro venit, et aurae in nares influunt, et palato ingeritur quod gignat saporem, et corpori nostro adplicantur tactu sentienda.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 6:1)
Quos perduxit dies integra carnis incolumitate durarunt:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 16:1)
Quo potuit civem populus perducere liber, Adscendi, supraque nihil, nisi regna, reliqui.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 6:22)
ne litora clamor Nauticus exagitet, neu buccina dividat horas, Neu tuba praemonitos perducat ad aequora nautas, Praecepit sociis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 7:33)
Sed prius ut totam, qua terra cingitur, urbem Clauderet, a summis perduxit ad aequora castris Longum Caesar opus, fontesque et pabula campi Amplexus fossa, densas tollentia pinnas Cespitibus, crudaque exstruxit brachia terra.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 4:48)
Neque enim mihi fallere quemquam Est animus, tectoque metu perducere vulgus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 4:34)
Bis senis modo messibus peractis Vix unum puer adplicabat annum.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XXVIII3)
sed veteres 'unde' etiam ad personam adplicabant, ita ut ad omne genus, ad omnem numerum iungerent, ut hoc loco 'genus unde Latinum' masculino generi et numero singulari iunxit, alibi genus femininum et numerum pluralem refert, ut nymphae, Laurentes nymphae, genus amnibus unde est, sicut 'hinc' particulam, cum sit loci adverbium, Terentius vetuste ad personam transtulit sed eccum Syrum incedere video:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 624)
unde et Dido paulo post 'quae vis inmanibus adplicat oris'?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5374)

SEARCH

MENU NAVIGATION