라틴어 문장 검색

Omnia licet, quae umquam ingenia fulserunt, in hoc unum consentiant, numquam satis hanc humanarum mentium caliginem mirabuntur.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 13:1)
in cuius animo nihil hostile, nihil efferum est, qui potentiam suam placide ac salutariter exercet approbare imperia sua civibus cupiens, felix abunde sibi visus, si fortunam suam publicarit, sermone adfabilis, aditu accessuque facilis, vultu, qui maxime populos demeretur, amabilis, aequis desideriis propensus, etiam iniquis non acerbus, a tota civitate amatur, defenditur, colitur.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 83:1)
et postquam approbavit gratuitam esse severitatem suam, quod principi semper curandum est, dixit relegandum, quo patri videretur.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 95:2)
Nunc profecto consentire decebat ad aequum bonumque expulsa alieni cupidine, ex qua omne animi malum oritur, pietatem integritatemque cum fide ac modestia resurgere et vitia diuturno abusa regno dare tandem felici ac puro saeculo locum.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 5:1)
O fortunatiorem Marcellum eo tempore, quo exilium suum Bruto adprobavit, quam quo rei publicae consulatum !
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 58:1)
Hoc principio edimur, huic omnis sequentium annorum ordo consentit.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 23:2)
Rectorem Romano imperio filium longa fide approbet et ante illum consortem patris quam successorem aspiciat!
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 75:4)
Potest quidem eloquentia tua quae parva sunt approbare pro magnis, rursus magna attenuare et ad minima deducere ;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 111:2)
sic rege animum tuum, ut et sapientibus te adprobare possis et fratribus.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 113:5)
Fiduciam mihi dedit exploratum iam robur animi et magno experimento approbata virtus tua.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 2:2)
ad contemptum quidem iniuriae uterque consentit.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 84:4)
Nobis placet nihil illam per se audere sed animo adprobante;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 5:1)
ille sequens impetus, qui speciem iniuriae non tantum accepit sed adprobavit, ira est, concitatio animi ad ultionem voluntate et iudicio pergentis.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 19:2)
Ut omnia inter se membra consentiunt, quia singula servari totius interest, ita homines singulis parcent, quia ad coetum geniti sunt, salva autem esse societas nisi custodia et amore partium non potest.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 172:3)
viri feminae, senes pueri, principes vulgusque consensere, et tota multitudo paucissimis verbis concitata ipsum concitatorem antecessit ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 10:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION