라틴어 문장 검색

Sed cum id quoque turpe esse asseveraret, Maurus nomine quidam, postea comes, qui rem male gessit apud Succorum angustias, Petulantium tune hastatus, abstractum sibi torquem, quo ut draconarius utebatur, capiti Iuliani imposuit confidenter, qui trusus ad necessitatem extremam, iamque periculum praesens vitare non posse advertens, si reniti perseverasset, quinos omnibus aureos, argentique singula pondo promisit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 4장 18:2)
Quae cum frequentibus nuntiis didicisset Constantius, expeditiones metuens Parthicas, hiemem apud Constantinopolim agens, impensiore cura limitem instruebat eoum omni apparatu bellorum, armaque et tirocinia cogens, legionesque augens iuventutis validae supplementis, quarum statariae pugnae per orientales saepius eminuere procinctus, auxilia super his Scytharum poscebat, mercede vel gratia, ut adulto vere profectus e Thraciis, loca suspecta protinus occuparet.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 8장 1:2)
Nec minore studio secuti legati, haec secum ferentes, quae praediximus, intentique ad viandum, cum venirent ad iudices celsiores, oblique tenebantur, morasque per Italiam et Illyricum perpessi diuturnas et graves, tandem transfretati per Bosporum, itineribusque lentis progressi, apud Caesaream Cappadociae etiam tum degentem invenere Constantium, Mazacam antehac nominatam, opportunam urbem et celebrem, sub Argaei montis pedibus sitam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 9장 1:1)
Et quoniam cum haec ita procederent, timebatur Lupicinus, licet absens agensque etiam tum apud Britannos, homo superbae mentis et turgidae, eratque suspicio quod (si haec trans mare didicisset) novarum rerum materias excitaret, notarius Bononiam mittitur, observaturus sollicite, ne quisquam fretum oceani transire permitteretur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 9장 9:1)
Quod dictum ita amarum militaris multitudo postea apud Chalcedona recordata, ad eius exitium consurrexit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 11장 5:4)
Decimo itaque postquam pugnari coeptum est die, cum spes nostrorum inferior cuncta maerore compleret, transferri placuerat molem arietis magnam, quam Persae quondam, Antiochia pulsibus eius excisa, relatam reliquerant apud Carras.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 11장 11:1)
Et quoniam indicium est permutationis aurae (ut diximus), a sudo aere nubium concitans globos, aut contra ex concreto mutans in serenam laetitiam caelum, ideo apud poetas legimus saepe, Irim de caelo tunc mitti, cum praesentium rerum verti necesse sit status.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 11장 30:1)
Intercluso hac bellorum difficili sorte Constantio trans flumen Euphratem, Iulianus agens apud Viennam, firmandis in futura consiliis, dies impendebat et noctes, quantum opes patiebantur angustae, altius semet attollens, semperque ambigens, utrum Constantium modis omnibus alliceret in concordiam, an terroris incutiendi gratia lacesseret prior.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 1장 1:1)
Cum apud Parisios adhuc Caesar Iulianus quatiens scutum variis motibus exerceretur in campo, axiculis, quibus orbis erat compaginatus, in vanum excussis, ampla remanserat sola, quam retinens valida manu stringebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 2장 1:1)
Item cum apud Viennam postea quiesceret sobrius, horrore medio noctis, imago quaedam visa splendidior, hos ei versus heroes modo non vigilanti aperte edixit, eadem saepius replicando, quibus fretus nihil asperum sibi superesse existimabat Ζευ`σ ὅταν εἰσ πλατυ` τέρμα μόληͺ κλυτοῦ ὑδροχόοιο, Παρθενικῆσ δε` Κρόνοσ μοίρηͺ βαίνηͺ ἐπι` πέμπτηͺ εἰκοστῆͺ, βασιλευ`σ Κωνστάντιοσ ̓Ασίδοσ αἴησ τέρμα φίλου βιοτοῦ στυγερο`ν και` ἐπώδυνον ἕξει.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 2장 2:3)
Finitisque epulis Vadomarium fortiter apprehensum, rectori militum arte custodiendum apud signa commisit, textu lecto iussorum, comitibus eius ad sua redire compulsis, super quibus nihil fuerat imperatum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 4장 5:1)
Levibus tamen indiciis super Iuliani motu Lucillianus percitus comes, qui per illas regiones rem curabat ea tempestate castrensem, agensque apud Sirmium milites congregans, quos ex stationibus propinquis acciri celeritatis ratio permittebat, venture cogitabat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 9장 5:1)
Ubi Victorem apud Sirmium visum, scriptorem historicum, exindeque venire praeceptum, Pannoniae secundae consularem praefecit, et honoravit aenea statua, virum sobrietatis gratia aemulandum, multo post urbi praefectum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 10장 6:1)
Duae legiones Constantianae, quae apud Sirmium ad Iulianum A. transierant, ab eo missae in Gallias, Aquileiam occupant consentientibus oppidanis, ac Iuliani militi portas claudunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 11장1)
Duas legiones Constantiacas addita una sagittariorum cohorte, quas invenerat apud Sirmium, ut suspectae adhuc fidei, per speciem necessitatum urgentium misit in Gallias.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 11장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION