라틴어 문장 검색

in praesentia dat ei mandata ut per omne obsequium insinuaret se in quam maxime familiarem usum, ut elicere omnia arcana specularique abditos eius sensus posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 255:1)
missus hic comes, ut ante dictum est, cum simplicitatem iuvenis incauti et suis haud immerito suscensentis assentando indignandoque et ipse vicem eius captaret, in omnia ultro suam offerens operam, fide data arcana eius elicuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 273:1)
ac primum omnium, tamquam non hic nobiscum fuisset, sed aut ex curia populi Romani veniret aut regum arcanis interesset, omnia scit et nuntiat quae occulte facta sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 283:1)
litterisque spem amicitiae interioris magnaeque inde fortunae facientibus ad regem profectus brevi perfamiliaris haberi trahique magis quam vellet in arcanos sermones est coeptus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 181:2)
haec ut me voltis adprobare adnitier, [lucrum ut perenne vobis semper suppetat] ita huic facietis fabulae silentium itaque aequi et iusti hic eritis omnes arbitri.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene prol2)
t sine hisce arbitris atque vobis nobis detis locum loquendi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 2, scene 130)
Secede huc nunciam, si videtur, procul, ne arbitri dicta nostra arbitrari queant neu permanet palam haec nostra fallacia.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 2, scene 144)
nam si erus mihi es tu atque ego me tuom esse servom assimulo, tamen viso opust, cauto est opus, ut hoc sobrie sineque arbitris accurate agatur, docte et diligenter;
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 2, scene 146)
hic quidem pol certo nil ages sine med arbitro.-
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 1, scene 156)
nunc ego tecum aequom arbitrum extra considium captavero.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 5, scene 47)
tuam stultitiam sola facito ut scias sine aliis arbitris.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 1, scene 165)
eamus intro, non utibilest hic locus, factis tuis, dum memoramus, arbitri ut sint qui praetereant per vias.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 5, scene 4108)
mi equidem iam arbitri vicini sunt, meae quid fiat domi, ita per impluvium intro spectant.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 22)
Acrotelevtivm Sequimini, simul circumspicite, ne quis adsit arbiter.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 4, scene 41)
locum sibi velle liberum praeberier, ubi nequam faciat clam, ne quis sit arbiter.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 1, scene 192)

SEARCH

MENU NAVIGATION