라틴어 문장 검색

quid arbitramur in vera facturos fuisse?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 31:6)
quod si ita esset, ut quisque minimum esse in se arbitraretur, ita ad amicitiam esset aptissimus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 38:3)
nulla est igitur excusatio peccati, si amici causa peccaveris;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 48:9)
turpis enim excusatio est et minime accipienda cum in ceteris peccatis, tum si quis contra rem publicam se amici causa fecisse fateatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 52:2)
qua re talis improborum consensio non modo excusatione amicitiae tegenda non est, sed potius supplicio omni vindicanda est, ut ne quis concessum putet amicum vel bellum patriae inferentem sequi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 55:1)
quam ob rem si cadit in sapientem animi dolor, qui profecto cadit, nisi ex eius animo exstirpatam humanitatem arbitramur, quae causa est cur amicitiam funditus tollamus e vita, ne aliquas propter eam suscipiamus molestias?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 61:1)
His igitur finibus utendum arbitror, ut, cum emendati mores amicorum sint, tum sit inter eos omnium rerum consiliorum voluntatum sine ulla exceptione communitas, ut etiam si qua fortuna accident ut minus iustae amicorum voluntates adiuvandae sint, in quibus eorum aut caput agatur aut fama, declinandum de via sit, modo ne summa turpitudo sequatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 78:1)
imbecilla enim est natura ad contemnendam potentiam, quam etiam si neglecta amicitia consecuti sint, obscuratum iri arbitrantur, quia non sine magna causa sit neglecta amicitia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 80:5)
sunt enim quidam qui molestas amicitias faciunt cum ipsi se contemni putant - quod non fere contingit nisi eis qui etiam contemnendos se arbitrantur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 92:2)
ea vero neglecta qui se amicos habere arbitrantur, se denique errasse sentiunt, cum eos gravis aliquis casus experiri cogit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 106:3)
Ne L. Valerium quidem Potitum arbitror non aliquid potuisse dicendo, qui post decemviralem invidiam plebem in patres incitatam legibus et contionibus suis mitigaverit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 14장 2:2)
catonis autem orationes non minus multae fere sunt quam Attici Lysiae, cuius arbitror plurimas esse - est enim Atticus, quoniam certe Athenis est et natus et mortuus et functus omni civium munere, quamquam Timaeus eum quasi Licinia et Mucia lege repetit Syracusas - et quodam modo est non nulla in eis etiam inter ipsos similitudo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 16장 2:1)
se quae fecisset honoris eorum causa studiose accurateque fecisse, sed se arbitrari causam illam a Ser.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 22장 1:4)
Vereri te, inquit, arbitror ne per nos hic sermo tuus emanet et ei tibi suscenseant quos praeterieris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 65장 1:6)
sed tamen te arbitror malle ipsum tacere quam taciturnitatem nostram experiri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 65장 1:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION