라틴어 문장 검색

Nam hoc quoque adversus te crudeliter fortuna molita est, quod te ante tertium demum diem quam perculsus sum, securam nec quicquam tale metuentem digredi voluit.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 105:2)
Difficile est quidem, ut ad haec hilariora studia tam vehementer perculsus animus tam cito possit accedere ;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 44:2)
Omnis istos una tecum perculsos vides nec posse tibi subvenire, immo etiam ultro expectare, ut a te subleventur, intellegis ;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 72:1)
Contemni se iudicat et vultu, gestu, ardore a spectatore in ad- versarium vertitur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 13:3)
" Quae accidere feminis videmus, quotiens illas levis periculi suspicio perculit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 71:8)
cum mobiles animos species iniuriae perculit, aguntur statim et qua dolor traxit ruinae modo legionibus incidunt incompositi, interriti, incauti, pericula adpetentes sua ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 13:2)
Periit itaque et tempus, magna in magnis rebus iactura, et militum ardor, quem inutilis labor fregit, et occasio adgrediendi imparatos, dum ille bellum indictum hosti cum flumine gerit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 129:1)
durior saxo horrido et chalybe voltus et vaga Symplegade rictus meos infregit et lacrimam expulit, flentem gementem, summe pro rector poli, me terra vidit, quodque me torquet magis, noverca vidit, urit ecce iterum fibras, incaluit ardor - unde nunc fulmen mihi?
(세네카, Hercules Oetaeus 18:47)
quid dare Herculeus mihi non poterat ardor?
(세네카, Hercules Oetaeus 27:8)
vincit immitis dolor consilia nostra nec regi mentis potest generosus ardor, sed malis vires capit.
(세네카, 옥타비아 1:15)
Vox en nostras perculit aures tristis alumnae;
(세네카, 옥타비아 2:1)
Iuvenilis ardor impetu primo furit, languescit idem facile nec durat diu in Venere turpi, ceu levis flammae vapor:
(세네카, 옥타비아 3:32)
cana nitentem perculit iuvenem coma,
(세네카, Troades 195:1)
Videns autem puella anum illico surrexit et honoravit eam et posuit ei mensam cum deliciis, et canis stabat coram ea et respiciebat anum, ut daret sibi aliquid de mensa, et oculi eius lacrimabantur pre ardore piperis et aliorum.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 5. Secundi sapientis secunda historia: Catula 1:23)
Est tibi, lumen iuvenis, ardor in puella pulcra nimis et in nectare ciborum et potuum?
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 5. Secundi sapientis secunda historia: Catula 1:41)

SEARCH

MENU NAVIGATION