라틴어 문장 검색

In quo ego, non quo libenter male audiam, sed quia causam non libenter relinquo, nimium patiens et lentus existimor;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 305:3)
Sed ut homines labore adsiduo et cotidiano adsueti, cum tempestatis causa opere prohibentur, ad pilam se aut ad talos aut ad tesseras conferunt aut etiam novum sibi ipsi aliquem excogitant in otio ludum, sic illi a negotiis publicis tamquam ab opere aut temporibus exclusi aut voluntate sua feriati totos se alii ad poetas, alii ad geometras, alii ad musicos contulerunt, alii etiam, ut dialectici, novum sibi ipsi studium ludumque pepererunt atque in eis artibus, quae repertae sunt, ut puerorum mentes ad humanitatem fingerentur atque virtutem, omne tempus atque aetates suas consumpserunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 58:1)
qui cum locupletis assiduos appellasset ab asse dando, eos, qui aut non plus mille quingentos aeris aut omnino nihil in suum censum praeter caput attulissent, proletarios nominavit, ut ex iis quasi proles, id est quasi progenies civitatis, expectari videretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 62:2)
337M Marcellus ut acer et pugnax, Maximus ut consideratus et lentus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Quintus 18:2)
Semper enim boni assiduique domini referta cella vinaria, olearia, etiam penaria est, villaque tota locuples est, abundat porco haedo agno gallina, lacte caseo melle.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 72:10)
Saepe etiam pertriste canit de pectore carmen Et matutinis acredula vocibus instat, Vocibus instat et adsiduas iacit ore querellas, Cum primum gelidos rores aurora remittit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 22:3)
Cumque eodem tempore apud Lebadiam Trophonio res divina fieret, gallos gallinaceos in eo loco sic adsidue canere coepisse, ut nihil intermitterent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 108:4)
saepe etiam pertriste canit de pectore carmen et matutinis acredula vocibus instat, vocibus instat et assiduas iacit ore querellas, cum primum gelidos rores aurora remittit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 22:3)
cumque eodem tempore apud Lebadiam Trophonio res divina fieret, gallos gallinaceos in eo loco sic assidue canere coepisse, ut nihil intermitterent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 108:4)
eo accedebat hortator adsiduus Sallustius ut agerem quam diligentissime cum Lucceio de vestra vetere gratia reconcilianda.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 11 2:2)
Teucris illa lentum sane negotium, neque Cornelius ad Terentiam postea rediit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 12 2:1)
sed ut ad prima illa redeam, nihil ego illa impudentius, astutius, lentius vidi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 12 2:4)
Teucris illa lentum negotium est sed tamen est in spe.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 13 12:7)
hunc ego accepi in senatu, ut soleo, sed nihil est illo homine lentius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 18 8:5)
audivi ex Gavio hoc Firmano Romae esse hominem et fuisse adsiduum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 8A 5:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION