라틴어 문장 검색

ibi tam atrox invidia orta est gladiis in medio positis ut indicta causa, novo genere leti, deiectus ad caput aquae Ferentinae crate superne iniecta saxisque congestis mergeretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 525:1)
rem atrocem incidisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 598:1)
nec minorem motum animorum Romae tam atrox res facit quam Collatiae fecerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 612:1)
his atrocioribusque, credo, aliis, quae praesens rerum indignitas haudquaquam relatu scriptoribus facilia subicit, memoratis incensam multitudinem perpulit ut imperium regi abrogaret exsulesque esse iuberet L. Tarquinium cum coniuge ac liberis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 616:1)
consuli deinde qui superfuerat, ut sunt mutabiles volgi animi, ex favore non invidia modo sed suspicio etiam cum atroci crimine orta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 69:1)
ergo etiam proelium aliquanto quam cetera gravius atque atrocius fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 203:1)
adeo tumultuose excepta est clamoribus undique et indignatione patrum, si, quod imperio consulari exsequendum esset, invidiam eius consules ad senatum reicerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 294:2)
et apparebat atrox cum plebe certamen.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 300:2)
multis, ut erat, horrida et atrox videbatur Appi sententia;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 316:1)
et senatui nimis atrox visa sententia est, et plebem ira prope armavit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 381:1)
proficiscentibus deinde indignatio oborta se ut consceleratos contaminatosque ab ludis, festis diebus, coetu quodam modo hominum deorumque abactos esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 406:4)
atrox responsum rettulerunt:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 425:1)
hinc ex certamine, Volsci Aequine imperatorem coniuncto exercitui darent, seditio, deinde atrox proelium ortum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 440:1)
eo anno non segnior discordia domi et bellum foris atrocius fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 468:2)
at imperitae multitudini nunc indignatio, nunc pudor pectora versare et ab intestinis avertere malis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 497:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION