라틴어 문장 검색

lentior, ut vides, fit pugna, et induratur praeter spem resistendo hostium timor, ac ne vertat in audaciam periculum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 242:2)
cum in propinquo agro frumentarentur Romani, primo rex intra vallum suos tenuit, ut cresceret simul neglegentia cum audacia hosti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 409:1)
hos desperata salus, si Romani vicissent, ad rabiem magis quam audaciam accendebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 306:2)
Aristonem quendam Tyrium nanctus Ephesi expertusque sollertiam levioribus ministeriis, partim donis, partim spe praemiorum oneratum, quibus etiam ipse rex adnuerat, Carthaginem cum mandatis mittit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 680:1)
erat autem Philopoemen praecipuae in ducendo agmine locisque capiendis solertiae atque usus, nec belli tantum temporibus, sed etiam in pace ad id maxime animum exercuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 314:1)
consilia calida et audacia prima specie laeta, tractatu dura, eventu tristia esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 382:2)
omnis spes in armis et audacia erat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 54:1)
et qui Pergami erant amentiam magis quam audaciam credere esse, et hostes paulisper in eos versi, ut nihil moveri viderunt, nec ipsi quicquam ex solita neglegentia, insuper etiam eludentes paucitatem, mutarunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 228:1)
haec Achaeorum audacia Seleucum ex agro Pergameno movere castra coegit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 239:1)
mille ad eam rem ex omni numero audaciae expertae delegerunt equites;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 313:1)
nisi provideant aliquid Romani, quo et Graecis accolentibus metus et audacia Philippo minuatur, nequiquam et illum victum et se liberatos esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 281:2)
cum certatum utrimque temeritate atque audacia cerneret, decreto quidem suo neutram partem aut levare aut onerare voluit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 51:1)
nec aliud restabat quam audacter commissum pertinaci audacia,quae prudens interdum in exitu est, corrigere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 46:1)
ipse ab Dio auratis statuis omnibus raptis, ne praeda hosti essent, incolas eius loci demigrare Pydnam cogit, et, quae temeritas consulis videri potuisset, quod eo processisset, unde invito hoste regredi nequiret, eam non inconsultam audaciam fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 68:1)
Libane, nunc audacia usust nobis inventa et dolis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 2, scene 275)

SEARCH

MENU NAVIGATION