라틴어 문장 검색

Efformatus es in materno utero Mariae, pars huius terrae effectus es, et humanis oculis conspexisti hunc mundum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 318:2)
Etenim opus pictum peraspere consumptorios in corpore Iesu mortis effectus fingit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 25:7)
Hanc ob unionem cum auditione, effectus videndi fit Christi sequela, atque fides apparet veluti processus visionis, in quo oculi altissime inspicere consuescunt.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 52:13)
per te, per illum carcerem, honoris augmentum tui, per vincla, flammas, ungulas, per carceralem stipitem, per fragmen illud testeum, quo parta crevit gloria, et quem trementes posteri exosculamur lectulum, miserere nostrarum precum, placatus ut Christus suis inclinet aurem prosperam noxas nec omnes inputet.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.155)
Hoc ego tibi profecto effectum reddam.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 4, scene 253)
quin effectum dabo.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 2, scene 127)
an rursus aliae redundent, praeter notam aspirationis, (quae si necessaria est, etiam contrariam sibi poscit) ut K, quae et ipsa quorundam nominum nota est, et Q, cuius similis effectu specieque, nisi quod paulum a nostris obliquatur, Coppa apud Graecos nunc tantum in numero manet, et nostrarum ultima, qua tam carere potuimus quam ψ non quaerimus?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 127:1)
nisi forte quidem atque alia, quae oculis aut vulneribus medentur, ex multis atque interim contrariis quoque inter se effectibus componi videmus, quorum ex diversis fit una illa mixtura, quae nulli earum similis est, ex quibus constat, sed proprias vires ex omnibus sumit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 337:2)
nam est ars ea, ut post paulum clarius ostendemus, in actu posita non in effectu.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 293:4)
aliae in effectu, quae operis, quod oculis subiicitur, consummatione finem accipiunt, quam appellamus, qualis est pictura:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 314:1)
ergo cum de re agitur, aut quid factum sit in dubium venit aut quid fiat aut quid sit futurum, ut in generalibus, an atomorum concursu mundus sit effectus, an providentia regatur, an sit aliquando casurus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 73:2)
nam, quidquid in suo genere satis effectum est, valet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 151:2)
non quia sit ratio dissimilis, sed quia iam per alia, ut id appareret, effectum erat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 193:2)
non enim nominibus prosunt, sed effectibus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 9:2)
consummationem, quam Graecus vocat, cum plura argumenta ad unum effectum deducuntur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 149:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION