라틴어 문장 검색

Contra Virgilius non solum novit et meminit, sed omnipotentiam quoque eidem tribuit, quam et philosophi qui eam nominant nihil sua vi posse sed decreti sive providentiae ministram esse voluerunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVI. 8:3)
Nam primum ut Symaethus fluvius, cuius in his versibus meminit, in Sicilia est, ita et di Palici in Sicilia coluntur:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIX. 17:1)
Nec Ephorus solus, sed etiam Phileas vetus scriptor in eo libro qui inscribitur Asia ita meminit:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XX. 7:4)
Meminit eius Pherecydes in libris historiarum, aitque Iovem Alcmenae pretium concubitus carchesium aureum dono dedisse.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXI. 3:2)
Nec solus Asclepiades meminit huius poculi, sed et alii inlustres poetae, ut Sappho, quae ait:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXI. 6:1)
Meminit eius et Demosthenes in oratione quae est in Midiam:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXI. 8:3)
Meminit huius poculi Eratosthenes, vir longe doctissimus, in epistola ad Hagetorem Lacedaemonium his verbis:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXI. 10:1)
Sed et Callimachus meminit huius poculi:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXI. 12:3)
Sed meminimus viros inter omnes nostra aetate longe doctissimos, Furium Caecinamque Albinos, promisisse se prodituros quid idem Maro de antiquis Romanis scriptoribus traxerit:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 1:3)
Talis amor Daphnin, qualis cum fessa iuvencum Per nemora atque altos quaerendo bucula lucos Propter aquae rivum viridi procumbit in ulva Perdita, nec serae meminit decedere nocti.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 20:1)
Perdita nec serae meminit decedere nocti.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 20:5)
Sed ulterius non moror Caecinam, quin et ipse prodat quae meminit Maronem ex antiquitate transtulisse.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, III. 9:4)
— Forsan et haec olim meminisse iuvabit?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, II. 9:7)
Nec negaverim esse malorum genera quae non vult qui pertulit vel transacta meminisse, nec minus interrogatus offenditur quam cum in ipsis malis fuit:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, II. 10:1)
Meminimus quando brachio te emungebas.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 6:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION