라틴어 문장 검색

amorin med an rei opsequi potius par sit, utra in parte plus sit voluptatis vitae ad aetatem agundam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 2, scene 14)
quod enim superius enarravi magis ad tuam pertinere laudem, si ex tua gratia largiaris [et concedas] amorem quam si eum praeterita facta remunerando concedas, taliter intelligere debes, quod si duo sint quorum unus plurima bona fecit, alter vero nulla et in plena reperitur aetate et a benefactis habita opportunitate benefaciendi abstinuit, hic qui nulla bona fecit repellitur, et qui bona peregit est assumendus amator.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, A. 중류층 남자가 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 12:4)
Ne credas consilium monentis quod deneges alterius benefactum, quoniam qui denegat benefactum coram oculis omnia cernentis se accusat.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 162:2)
Si quis ergo vult, illis benefacere potest, et si non benefacit aliquis pauperibus,non deest illi facultas, sed voluntas.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo II 8:17)
Maior in obsequiis sed ei uirtutibus impar, Angelice plebis exercitus omnibus istis Persoluit ius obsequii mundoque minora Predicat et uarios nobis discurrit in usus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 20:18)
Ita ne sestertium centies quinquagies Pallas ex aerario ferret, verecundia ipsius obsequio senatus opus fuit in hoc praecipue non obsecuturi, si in ulla re putasset fas esse non obsequi.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 6 12:3)
Quod autem dixi solum servire vobis esse in hac vita regnare, nullam ex hoc credo aliis dominabus iniuriam exoriri [vel fieri], quia aliis subtrahendo servitia vobis nequaquam possem obsequia pretiosa praestare, et aliarum voluntatibus obsequendo vestrum credo protinus desiderium adimpleri, maxime ubi aliis vestra gratia dominabus impendantur obsequia.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 3:10)
sed tantus erat servire volentium strepitus tantaque multitudo nociva quod nec ipsae obsequia capere nec illi commode poterant esse servire parati, et sic servitii copia in maximam eis vertebatur inopiam atque angustiam, et pro magno quidem solatio sibi reputarent, si suis propriis relinquerentur obsequiis.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 19:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION