라틴어 문장 검색

Postremo autem in axiomatibus scientiarum notatu digna est conformitas instantiarum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 293:1)
quae quatuor nisi fuerint probe et diligenter pensitata, erunt fortasse scientiae speculatione quidem pulchrae, sed opere inactivae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 413:14)
Neque parum scientiae naturalis sub illis adumbratum est.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 468:2)
Etenim et quaerere et optare non inepte, pars scientiae est.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 475:7)
ita ut non solum ex natura mentis, sed ex natura rerum quoque haec scientia emanet:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 499:4)
prior per religionem et fidem, posterior per artes et scientias.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 500:16)
Huiusmodi controversiarum natura et character optime a D. Paulo exprimitur in monito illo ac praecepto quod circa illud adhibet, devita profanas vocum novitates, et oppositiones falso nominis scientiae.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, III. DE UNITATE ECCLESIAE 2:25)
Attamen utcunque ignorantiae et sordidi ingenii proles est audacia, caeterisque civilis scientiae partibus longe impar.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XII. DE AUDACIA 1:19)
Quibus forsan in paucis aliquibus experimentis faeliciter successit, sed, cum scientiae principia non gustarint, saepe excidunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XII. DE AUDACIA 1:27)
Bonitatem eo sensu accipio ut sit affectus qui hominum commoda studeat et bene velit, quam eandem Graeci philanthropiam vocant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIII. DE BONITATE ET BONITATE NATIVA 1:2)
Bonitas vero inter omnes virtutes atque animi dignitates facile primas obtinet, cum sit ipsius divinae naturae adumbrata quaedam effigies et character.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIII. DE BONITATE ET BONITATE NATIVA 1:5)
Bonitas moralis virtuti illi theologicae charitati respondet.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIII. DE BONITATE ET BONITATE NATIVA 1:7)
Immodica scientiae cupiditas hominem Paradiso expulit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIII. DE BONITATE ET BONITATE NATIVA 1:10)
Inclinatio autem ad bonitatem, altis defixa radicibus, naturae humanae insidet.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIII. DE BONITATE ET BONITATE NATIVA 1:12)
Quod ideo pronunciavit quia nulla usquam lex, nulla secta aut opinio, tam in immensum extulit bonitatem quam religio Christiana.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIII. DE BONITATE ET BONITATE NATIVA 1:19)

SEARCH

MENU NAVIGATION