라틴어 문장 검색

itaque maxime commovent, quae contra spem expectationemque evenerunt, nec aliud est quare in domesticis minima offendant, in amicis iniuriam vocemus neglegentiam.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 167:1)
Quid novi est, si inimicus nocet, amicus offendit, filius labitur, servus peccat ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 169:3)
Semper futurum aliquid quod te offendat existima.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 170:5)
offendet te superbus contemptu, dicax contumelia, petulans iniuria, lividus malignitate, pugnax contentione, ventosus et mendax vanitate;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 50:3)
Magis adhuc proderunt summissi et humani et dulces, non tamen usque in adulationem, nam iracundos nimia assentatio offendit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 51:2)
Nam ut ulcera ad levem tactum, deinde etiam ad suspicionem tactus condolescunt, ita animus adfectus minimis offenditur, adeo ut quosdam salutatio et epistula et oratio et interrogatio in litem evocent.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 60:3)
Nunc primum offendit, cogitemus quam diu placuerit ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 149:2)
saepe et alias offendit, feramus quod diu tulimus.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 149:3)
Quid, quod pleraque eorum, propter quae irascimur, offendunt nos magis quam laedunt ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 172:1)
Macula offenduntur et sordibus et argento parum splendido et stagno non ad solum perlucente.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 204:2)
Quid ergo aliud est, quod illos in publico non offendat, domi moveat, quam opinio illic aequa et patiens, domi morosa et querula ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 205:2)
Illum liberius admonuisti quam debebas, itaque non emendasti, sed offendisti.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 210:4)
Quaero me hercules iam dudum, Serene, ipse tacitus, cui talem adfectum animi similem putem, nec ulli propius admoverim exemplo quam eorum, qui ex longa et gravi valetudine expliciti motiunculis levibusque interim offensis perstringuntur et, cum reliquias effugerunt, suspicionibus tamen inquietantur medicisque iam sani manum porrigunt et omnem calorem corporis sui calumniantur.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 20:2)
In hunc primum incidi et dum timeo ne offenderem secutus sum hoc exigentem.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, Patronus operas remissas repetens.17)
Periculose offendo patrem qui nescit ignoscere.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, demens quod mori coegerit filiam.18)

SEARCH

MENU NAVIGATION