라틴어 문장 검색

quamuis nunc tuum consilium sit et uotum celeriter reuerti me, tamen suadere et optare potius debes, ut Nerone dignus reuertar.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 23장 1:3)
atque etiam in tragico quodam actu, cum elapsum baculum cito resumpsisset, pauidus et metuens ne ob delictum certamine summoueretur, non aliter confirmatus est quam adiurante hypocrita non animaduersum id inter exultationes succlamationesque populi.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 24장 1:1)
et circa lucem demum expergefactus uno se traiecit ictu infra laeuam papillam irrumpentibusque ad primum gemitum modo celans modo detegens plagam exanimatus est et celeriter, nam ita praeceperat, funeratus, tricensimo et octauo aetatis anno et nonagensimo et quinto imperii die.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Otho, 11장 2:2)
Sed neque in clementiae neque in abstinentiae tenore permansit, et tamen aliquanto celerius ad saeuitiam desciuit quam ad cupiditatem.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 10장 1:1)
Quibus celeriter repertis quarto die ad urbem pervenit iam metuente praefecto, ne sibi fides habita non esset.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 13장 4:4)
Ceterum tantae fortunae proditorem dei ultores celeriter debita poena persecuti sunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 13장 18:1)
sed celeriter subacti oboedienter imperata fecerunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 1장 5:2)
Inter haec Tyrii navem magnitudine eximia saxis harenaque a puppi oneratam, ita ut multum prora emineret, bitumine ac sulphure inlitam remis concitaverunt, et, cum magnam vim venti vela quoque concepissent, celeriter ad molem successit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 3장 3:1)
sic maiores suos perculsos in principio rerum celeriter pristinam reparasse fortunam.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 1장 9:4)
"Nam qui multum in suorum misericordia ponunt, ignorant, quam celeriter lacrimae inarescant."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 5장 12:3)
Multa cedro aedificata erat regia, quae celeriter igne concepto late fudit incendium.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 7장 7:1)
ergo adgeri alias arbores iubet et igni dari alimenta, celeriterque stipitibus cumulatis fastigium montis aequatum est.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 6장 33:1)
Si qui tuguria barbarorum adire potuerunt, celeriter refecti sunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 3장 17:1)
Celeriter ad Craterum huius cladis fama perlata est, qui cum omni equitatu supervenit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 1장 6:1)
Qui celeriter feram occupaverunt:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 1장 37:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION