라틴어 문장 검색

erant enim Saxones maxima ex parte in eodem uno anno octo contra paganos proeliis populariter attriti, in quibus octo proeliis unus rex paganorum et novem duces cum innumeris cohortibus occisi periere, exceptis cotidianis et nocturnis irruptionibus innumerabilibus, quas Aelfred saepe memoratus et singuli duces illius gentis cum suis et etiam perplures ministri regis contra paganos infatigabiliter studiose exercebant.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 42 45:7)
et de illo in Babilonia, in proelio quod eis adversus Galatas fuit, ut omnes ad rem venerunt, octo milia cum quattuor milibus Macedonum ?Macedonibus haesitantibus, ipsi octo milia peremerunt centum viginti milia propter auxilium illis datum de caelo et beneficia plurima consecuti sunt C;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 8장20)
ut primae vineae centenas amphoras iugeratim praeberent, cum prata et pascua et silvae, si centenos sestertios in singula iugera efficiant, optime domino consulere videantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 3장 3:3)
plus octo milia hominum caesa, et haud multo minus quam mille captum et signa militaria quinquaginta octo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 543:1)
Itaque, cum primum in unum locum exercitum conduxit, sestertios centenos militibus est pollicitus, nec multo post, cum in Lusitania Medobregam oppidum montemque Herminium expugnasset, quo Medobregenses confugerant, ibique imperator esset appellatus, sestertiis centenis milites donavit.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 48:3)
in qua re non id solum animadverti debere dicit quod quater septenis, id est octo et viginti, diebus conficeret luna iter suum, sed quod is numerus septenarius, si ab uno profectus, dum ad semetipsum progreditur, omnes per quos progressus est numeros comprehendat ipsumque se addat, facit numerum octo et viginti, quot dies sunt curriculi lunaris.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, X 7:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION