라틴어 문장 검색

ex eo quoque, sub septentrionibus nutriuntur gentes, inmanibus corporibus, candidis coloribus, directo capillo et rufo, oculis caesis, sanguine multo ab umoris plenitate caelique refrigerationibus sunt conformati;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 1장12)
cum autem cives Ephesiorum cogitarent fanum Dianae ex marmore facere decernerentque, a Paro, Proconnenso, Heraclea, Thaso uti marmor peteretur, propulsis ovibus Pixodarus in eodem loco pecus pascebat, ibique duo arietes inter se concurrentes alius alium praeterierunt et impetu facto unus cornibus percussit saxum, ex quo crusta candidissimo colore fuerat deiecta.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 2장73)
cerea pruna aut cerei coloris, aut mollia:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SECVNDA., commline 531)
petens variis inmixtas floribus herbas Constitit ante oculos candida vacca meos, Candidior nivibus, tunc cum cecidere recentes, In liquidas nondum quas mora vertit aquas;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 56)
Quare sollertiam somni tum mirabar vel maxime, quod praeter congruentiam lucrosae pollicitationis argumento servi Candidi equum mihi reddidisset colore candidum.
(아풀레이우스, 변신, 11권 20:7)
non ergo 'candida' pulchra, ut candida Dido.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 13820)
Horatius "hic niger est, hunc tu Romane caveto". saepe tamen candidum pro pulchro ponit, ut "candida Dido" et "candida Maia". insuetum miratur l. o. quasi novus deus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVINTA., commline 563)
unde Vatinius dixit hoc dictum, cum reus, agente in eum Calvo, candido sudario tergeret, idque ipsum accusator in invidiam vocaret, quamvis reus sum, inquit, et panem item candidum edo.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 169:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION