라틴어 문장 검색

Tum id agendum est, ut ante caput, deinde reliqua pars auferatur, quia fere maiore parte extracta caput in vacuam volvam prolabitur, extrahique sine summo periculo non potest.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 29장35)
Id interpositis fere quaternis digitis per totum varicem fit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 31장9)
interpositoque eodem fere spatio, quod supra (2) positum est, in eadem vena idem fit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 31장16)
si cutis, tota cicatrix excidenda, quae fere callosa extendi digitum minus patiebatur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 32장7)
Fere tamen duae insuper aures tempora a superiore capitis parte discernunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장12)
siquidem hae primum a superciliis angulisque oculorum osse inchoantur ad tertiam fere partem;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장27)
ultra quos utrimque fere maxillares quaterni sunt, praeterquam in iis . . . Sunt, quibus IV ultimi, qui sero gigni solent, non increverunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장48)
fereque longior radix breviorem dentem edit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장50)
Id quod vitiatum est, primo fere pingue fit, deinde vel nigrum vel cariosum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 2장2)
Sive autem nigrities, quam terebra detexit, sive caries, quam specillum ostendit, os transit, modioli quidem usus fere supervacuus est, quia latius pateat necesse est, quod tam alte processit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 3장32)
eaque fere, quia testa tenuis et angusta est, squama id est lepis a Graecis nominatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 3장52)
Sed fere contra id dolor est et eo loco cute incisa pallidum os reperitur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장29)
si manu facienda est, ea fere commodissima est, quae duabus transversis lineis litterae X figuram accipit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장35)
deinde, si transversa maxilla fracta est (sub quo casu fere dens super proximum dentem excedit), ubi ea in suam sedem conlocata est, duo proximi dentes aut, si hi labant, ulteriores inter se seta deligandi sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 7장9)
idem die quinto fieri et donec inflammatio finiatur, quae vel nono die vel septumo fere solvitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 7장17)

SEARCH

MENU NAVIGATION