라틴어 문장 검색

Vel si antequam tumor discuteretur, in suppurationem convertitur, optimum est ignea lamina collectionem resecare, et quicquid vitiosi est, inurere, atque ita liquida pice cum oleo linire.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 17장 6:2)
Placet etiam pice liquida et cinere cum exiguo oleo ulcera ipsa post triduum linere, quo et celerius cicatricem ducant, nec a muscis infestentur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 26장 4:2)
Quae cum expleta sunt, ut celerius cicatricem et pilum ducant,maxime proderit fuligo ex aeno ulceri infricata.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 32장 3:2)
Cicatrices oculorum ieiuna saliva et sale defricatae 3 extenuantur:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 33장 1:3)
Feminis quoque vulvae ferro exulcerantur, et cicatricibus clauduntur, ne sint genitales.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 9장 5:1)
quippe ligni succus medicabilis epotus intestinum tumorem compescit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 10장 8:4)
sic fiet una cicatrix adhibitis ceteris remediis, quae prius docuimus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 11장 2:2)
Vt seditionem attigit, ubi modestia militaris, ubi veteris disciplinae decus, quonam tribunos, quo centuriones exegissent, rogitans, nudant universi corpora, cicatrices ex vulneribus, verberum notas exprobrant;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 35장1)
relegatae usum uini omnemque delicatiorem cultum ademit neque adiri a quoquam libero seruo[q]ue nisi se consulto permisit, et ita ut certior fieret, qua is aetate, qua statura, quo colore esset, etiam quibus corporis notis uel cicatricibus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 65장 3:1)
facie honesta, in qua tamen crebri et subiti tumores, cum praegrandibus oculis et qui, quod mirum esset, noctu etiam et in tenebris uiderent, sed ad breue et cum primum e somno patuissent;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 68장 2:2)
Innixus tamen telo nondum prioris vulneris obducta cicatrice inter primores dimicat, ira quoque accensus, quod duo in obsidione urbis eius vulnera acceperat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 6장 29:2)
Spondere pro se tot cicatrices, totidem corporis decora:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 14장 6:3)
Inter haec rex, dum fibris pеcudum explorantur eventus latentium rerum, propius ipsum considere de industria amicos iubet, ne contentione vocis cicatricem infirmam adhuc rumperet.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 7장 10:1)
Vox adhortantis non poterat audiri nondum bene obducta cicatrice cervicis, sed dimicantem cuncti videbant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 9장 13:2)
"At tibi XXX milia mulorum captivum aurum vehunt, cum milites nihil domum praeter gratuitas cicatrices relaturi sint."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 7장 5:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION