라틴어 문장 검색

Isset ultra Alpes furor, nisi altera proditione Volturci praetoris litterae tenerentur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CATILINAE 9:2)
NORICIS animos Alpes dabant, quasi in rupes et nives bellum non posset ascendere;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM NORICUM 1:1)
ILLYRII quoque sub Alpibus agunt imasque valles earum et quaedam quasi claustra custodiunt abruptis torrentibus inplicata.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM ILLYRICUM 1:1)
Hinc et Ateius Capito annum a circuitu temporis putat dictum, quia veteres an pro circum ponere consuerunt, ut Cato in Originibus:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIV. 5:3)
Cornificius arbitratur Apollinem nominatum ἀπὸ τοῦ ἀναπολεῖν, id est quia intra circuitum mundi quem Graeci πόλον appellant impetu latus ad ortus refertur:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 9:1)
Iam gelidas Caesar cursu superaverat Alpes, Ingentesque animo motus, bellumque futurum Ceperat.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:18)
Tum vires praebebat hiems, atque auxerat undas Tertia iam gravido pluvialis Cynthia cornu, Et madidis Euri resolutae flatibus Alpes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:36)
Bellorum o socii, qui, mille pericula Martis Mecum, ait, experti, decimo iam vincitis anno, Hoc cruor Aretois meruit diffusus in arvis, Vulneraque et mortes, hiemesque sub Alpibus actae?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 4:3)
Non secus ingenti bellorum Roma tumultu Concutitur, quam si Poenus transcenderit Alpes Hannibal.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 4:4)
Hunc inter Rhenum populos Alpesque iacentes, Finibus Arctois patriaque a sede revulsos, Pone sequi, iussamque feris a gentibus urbem, Romano spectante, rapi.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 5:48)
Tunc cardine tellus Subsedit, veteremque, iugis nutantibus, Alpes Discussere nivem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:18)
Nunc desuper Alpis Nubiferae colles, atque aeriam Pyrenen Abripimur.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 7:36)
Longior educto qua surgit in aera dorso, Gallica rura videt, devexasque aspicit Alpes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 4:57)
Gallica per gelidas rabies effunditur Alpes:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 6:5)
Ergo ubi nulla fides rebus post terga relictis, Nec licet ad duros Martem convertere Iberos, Cum mediae iaceant immensis tractibus Alpes:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION