라틴어 문장 검색

cuius coercendi cum ratio quaereretur, diem finiri placuit Feralia quae proxime fuissent, ut, qui post eam diem socii civibus Romanis credidissent pecunias profiterentur, et ex ea die pecuniae creditae, quibus debitor vellet legibus, ius creditori diceretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 68:1)
cuius si talis animus est, solvamus nos eius vincula et claustra refringamus, ut erumpere diu coercitam iram in hostes communes possit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 83:2)
oppidum victores permissu consulis diripiunt, non tam ab ira nec ab odio quam ut miles, coercitus in tot receptis ex potestate hostium urbibus, aliquo tandem loco fructum victoriae sentiret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 295:1)
ceterum, quod non providerunt, et loco gravi et tempore anni - medium enim aestatis erat - ad hoc insolito odore ingruere morbi vulgo, maxime in remiges, coeperunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 253:1)
una ad coercendos inventa, haud magna memoratu, res est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 356:1)
in qua causa cum Galli ante omnes fuissent et reguli quidam et tyranni, ego tamen et cum aliis, pro dignitate imperii vestri coactis luere peccata sua, pacem pepigi, et Gallorum animos si possent mitigari a feritate insita temptavi et, postquam indomitos atque implacabiles cernebam, tum demum vi atque armis coercendos ratus sum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 611:1)
- coerceri tamen ab effuso studio nequit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 382:2)
dilectus consulibus eo difficilior erat quod pestilentia quae priore anno in boves ingruerat eo verterat in hominum morbos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 243:1)
legati, qui in Aetoliam ad similes motus comprimendos ierant, renuntiarunt coerceri rabiem gentis non posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 320:1)
item in Aetolia seditionem gliscere in dies, neque discordiarum principes auctoritate sua coerceri potuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 16:2)
non sum eodem modo defensurus, Romani, quod Dolopas armis coercuerim;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 440:1)
ingrvit invadit, ut ingruit Aeneas Italis et proelia miscet.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 3011)
ingrvere impetum facere, ut ingruit Aeneas armis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 8991)

SEARCH

MENU NAVIGATION