라틴어 문장 검색

Lati collibus eminent recessus, Et planus modico tumore vertex Caelo perfruitur sereniore Et curvas nebula tegente valles Solus luce nitet peculiari;
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LXIV2)
Hinc septem dominos videre montis Et totam licet aestimare Romam, Albanos quoque Tusculosque colles Et quodcumque iacet sub urbe frigus, Fidenas veteres brevesque Rubras, Et quod virgineo cruore gaudet Annae pomiferum nemus Perennae.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LXIV4)
Hoc tibi, Palladiae seu collibus uteris Albae, Caesar, et hinc Triviam prospicis, inde Thetin, Seu tua veridicae discunt responsa sorores, Plana suburbani qua cubat unda freti, Seu placet Aeneae nutrix, seu filia Solis, Sive salutiferis candidus Anxur aquis, Mittimus, o rerum felix tutela salusque, Sospite quo gratum credimus esse Iovem.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, I1)
longas his exige messes Collibus;
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, LXXI2)
Nam Caeretani cultor ditissimus agri Hos Hilarus colles et iuga laeta tenet.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LXXIII3)
Dum Tiburtinis albescere solibus audit Antiqui dentis fusca Lycoris ebur, Venit in Herculeos colles.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XIII1)
Quinte Caledonios Ovidi visure Britannos Et viridem Tethyn Oceanumque patrem, Ergo Numae colles et Nomentana relinquis Otia, nec retinet rusque focusque senem?
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XLIV1)
Non Hybla, non me spicifer capit Nilus, Nec quae paludes delicata Pomptinas Ex arce clivi spectat uva Setini.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LXXIV5)
Nec toga nec focus est nec tritus cimice lectus Nec tibi de bibula sarta palude teges, Nec puer aut senior, nulla est ancilla nec infans, Nec sera nec clavis nec canis atque calix.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XXXII1)
pisces, conchylia, sumen Et chortis saturas atque paludis aves, Quae nec Stella solet rara nisi ponere cena.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, LII11)
Dum tu forsitan inquietus erras Clamosa, Iuvenalis, in Subura, Aut collem dominae teris Dianae;
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, XVIII1)
Tu, Sparse, nescis ista, nec potes scire, Petilianis delicatus in regnis, Cui plana summos despicit domus montis, Et rus in urbe est vinitorque Romanus Nec in Falerno colle maior autumnus, Intraque limen latus essedo cursus, Et in profundo somnus, et quies nullis Offensa linguis, nec dies nisi admissus.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, LVII8)
Cum dederis Siculos mediae de collibus Hyblae, Cecropios dicas tu licet esse favos.
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, CV Favi Siculi1)
Caecuba Fundanis generosa cocuntur Amyclis, Vitis et in media nata palude viret.
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, CXV Caecubum1)
Texantur reliqua tecta palude tibi.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, XXXVIII Fasces calamorum2)

SEARCH

MENU NAVIGATION