라틴어 문장 검색

matronae vagae per vias, quae repens clades adlata quaeve fortuna exercitus esset, obvios . et cum frequentis contionis modo turba in comitium et curiam versa magistratus vocaret, tandem haud multo ante solis occasum M. Pomponius praetor pugna, inquit magna victi sumus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 86:1)
quas ob res, si antiquus animus plebei Romanae esset, audaciter se laturum fuisse de abrogando Q. Fabi imperio;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 308:1)
itaque plebei scitum, quo oneratus magis quam honoratus sum, primus antiquo abrogoque et, quod tibi mihique exercitibusque his tuis, servato ac conservatori, sit felix, sub imperium auspiciumque tuum redeo et signa haec legionesque restituo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 369:1)
itaque per interregem comitia habenda esse potius quam consul alter a bello avocaretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 408:2)
patribus rectius visum est dictatorem a consulibus dici comitiorum habendorum causa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 409:1)
in eius interregno comitia habita magno certamine patrum ac plebis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 412:3)
id foedus inter omnes nobiles ictum, nec fine ante belli habituros quam consulem vere plebeium, id est hominem novum, fecissent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 418:2)
nam plebeios nobiles iam eisdem initiatos esse sacris et contemnere plebem ex quo contemni a patribus desierint coepisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 419:1)
cui non apparere id actum et quaesitum esse ut interregnum iniretur, ut in patrum potestate comitia essent?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 420:1)
cum his orationibus accensa plebs esset, tribus patriciis petentibus, P. Cornelio Merenda L. Manlio Volsone M. Aemilio Lepido, duobus nobilium iam familiarum plebeis, C. Atilio Serrano et Q. Aelio Paeto, quorum alter pontifex, alter augur erat, Terentius consul unus creature, ut in manu eius comitia rogando collegae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 424:1)
tum experta nobilitas parum fuisse virium in competitoribus eius L. Aemilium Paulum, qui cum M. Livio consul fuerat, ex damnatione collegae, ex qua prope ambustus evaserat, infestum plebei, diu ac multum recusantem ad petitionem compellit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 426:1)
inde m comitia habita:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 428:1)
plebeium consulem sua plebes prosecuta, turba conspectior, cum dignitates deessent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 495:2)
L. Cantilius, scriba pontificius, quos nunc minores pontifices appellant, qui cum Floronia stuprum fecerat, a pontifice maximo eo usque virgis in comitio caesus erat ut inter verbera exspiraret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 677:1)
ubi is finem fecit, extemplo ab ea turba quae in comitio erat clamor flebilis est sublatus, manusque ad curiam tendebant orantes ut sibi liberos fratres cognatos redderent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 718:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION