라틴어 문장 검색

igitur paulatim negotia urbis, populi adcursus, multitudinem adfluentium increpat, extollens laudibus quietem et solitudinem quis abesse taedia et offensiones ac praecipua rerum maxime agitari.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 41장7)
hinc versus ad legatos extollit laudibus alumnum urbis, spectatae ad id modestiae:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 11장3)
ad hoc reges ferocis, vagos populos, solum frugum egenum, taedium ex mora, pericula ex properantia, modicam victoribus laudem ac multum infamiae, si pellerentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 20장4)
atque illi vinclis absoluti Agrippinam quoque, haud procul alio suggestu conspicuam, isdem quibus principem laudibus gratibusque venerati sunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 37장10)
auctaque et apud hostis eius rei fama, quo venientem ducem exterrerent, atque illo augente audita, ut maior laus compositis et, si duravissent, venia iustior tribueretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 40장3)
et fixum est publico senatus consultum quo libertinus sestertii ter milies possessor antiquae parsimoniae laudibus cumulabatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 53장6)
Claudio Nerone L. Antistio consulibus cum in acta principum iurarent magistratus, in sua acta collegam Antistium iurare prohibuit, magnis patrum laudibus, ut iuvenilis animus levium quoque rerum gloria sublatus maiores continuaret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 11장1)
sane Fabius inclinat ad laudes Senecae, cuius amicitia floruit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 20장4)
ipse cultu levi, capite intecto, in agmine, in laboribus frequens adesse, laudem strenuis, solacium invalidis, exemplum omnibus ostendere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 35장9)
concertare equis regium et antiquis ducibus factitatum memorabat idque vatum laudibus celebre et deorum honori datum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 14장2)
mox ultro vocari populus Romanus laudibusque extollere, ut est vulgus cupiens voluptatum et, si eodem princeps trahat, laetum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 14장6)
clara et antiquis victoriis par ea die laus parta:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 37장6)
obiciebant etiam eloquentiae laudem uni sibi adsciscere et carmina crebrius factitare, postquam Neroni amor eorum venisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 52장3)
itur etiam in principis laudes repetitum venerantium.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 61장3)
id in summa fortuna aequius quod validius, et sua retinere privatae domus, de alienis certare regiam laudem esse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 1장11)

SEARCH

MENU NAVIGATION