라틴어 문장 검색

Et in Aquis palatio Abdellam Sarracenum filium Ibin-Mauge regis, qui a fratre regno pulsus in Mauritania exulabat, ipso semetipsum cominendante suscepit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 797 122:1)
quem magnifice suscipiens post paucos dies absolvit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 797 122:3)
Et Aquasgrani palatium pergens legationem Grecorum a Constantinopoli missam suscepit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 798 126:1)
Romam vero cum venisset, occurrit ei pridie Leo papa et Romani cum eo apud Nomentum, duodecimo ab urbe lapide, et summa eum humilitate summoque honore suscepit;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 800 143:3)
Et in crastinum in gradibus basilicae beati Petri apostoli stans, missis obviam Romanae urbis vexillis, ordinatis etiam atque dispositis per congrua loca tam peregrinorum quam civium turmis, qui venienti laudes dicerent, ipse cum clero et episcopis equo descendentem gradusque ascendentem suscepit dataque oratione in basilicam beati Petri apostoli psallentibus cunctis introduxit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 800 143:5)
Quos rex benigne suscipiens aliquot dies secum detenuit et Aprili mense remuneratos absolvit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 800 144:6)
Qui venerunt ad imperatorem in Germania super fluvium Sala, in loco qui dicitur Saltz, et pactum faciendae pacis in scripto susceperunt.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 803 161:3)
Quem statim misso ad sanctum Mauricium Carlo filio suo honorifice suscipere iussit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 804 164:2)
Ipse obviam illi Remorum civitatem profectus est ibique susceptum primo Carisiacum villam, ubi natalem Domini celebravit, deinde Aquasgrani perduxit;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 804 164:3)
Quem imperator benigne suscepit - erat enim capcanus christianus nomine Theodorus - et precibus eius annuens muneribus donatum redire permisit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 805 165:3)
et Michahel gener eius imperator factus legatos domni imperatoris Karoli, qui ad Niciforum missi fuerunt, in Constantinopoli suscepit et absolvit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 812 213:2)
Nam Aquisgrani, ubi ad imperatorem venerunt, scriptum pacti ab eo in ecclesia suscipientes more suo, id est Greca lingua, laudes ei dixerunt, imperatorem eum et basileum appellantes.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 812 213:4)
Et revertendo Romam venientes in basilica sancti Petri apostoli eundem pacti seu foederis libellum a Leone papa denuo susceperunt.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 812 213:5)
Quibus susceptis atque dimissis domnus Hludowicus legatos suos, Nordbertum Regiensem episcopum et Richoinum Patavinum comitem, ad Leonem imperatorem ob renovandam secum amicitiam et praedictum pactum confirmandum direxit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 814 226:3)
quem ille susceptum in Saxoniam ire et oportunum tempus exspectare iussit, quo ei, sicut petierat, auxilium ferre potuisset.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 814 228:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION