라틴어 문장 검색

Eius autem vinculum est ratio et oratio, quae docendo, discendo, communicando, disceptando, iudicando conciliat inter se homines coniungitque naturali quadam societate;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 67:4)
Ac latissime quidem patens hominibus inter ipsos, omnibus inter omnes societas haec est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 68:1)
Gradus autem plures sunt societatis hominum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 71:1)
Artior vero colligatio est societatis propinquorum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 71:6)
ab illa enim immensa societate humani generis in exiguum angustumque concluditur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 71:7)
Nam cum sit hoc natura commune animantium, ut habeant libidinem procreandi, prima societas in ipso coniugio est, proxima in liberis, deinde una domus, communia omnia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 72:1)
Sed omnium societatum nulla praestantior est, nulla firmior, quam cum viri boni moribus similes sunt familiaritate coniuncti;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 73:2)
Magna etiam illa communitas est, quae conficitur ex beneficiis ultro et citro datis acceptis, quae et mutua et grata dum sunt, inter quos ea sunt, firma devinciuntur societate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 74:4)
Sed cum omnia ratione animoque lustraris, omnium societatum nulla est gravior, nulla carior quam ea, quae cum re publica est uni cuique nostrum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 75:1)
Atque ab iis rebus, quae sunt in iure societatis humanae, quem ad modum ducatur honestum, ex quo aptum est officium, satis fere diximus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 79:2)
illa autem sapientia, quam principem dixi, rerum est divinarum et humanarum scientia, in qua continetur deorum et hominum communitas et societas inter ipsos;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 197:3)
pertinet igitur ad societatem generis humani;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 197:7)
Itaque, nisi ea virtus, quae constat ex hominibus tuendis, id est ex societate generis humani, attingat cognitionem rerum, solivaga cognitio et ieiuna videatur, itemque magnitudo animi remota communitate coniunctioneque humana feritas sit quaedam et immanitas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 202:2)
Nec verum est, quod dicitur a quibusdam, propter necessitatem vitae, quod ea, quae natura desideraret, consequi sine aliis atque efficere non possemus, idcirco initam esse cum hominibus communitatem et societatem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 203:1)
Ergo omne officium, quod ad coniunctionem hominum et ad societatem tuendam valet, anteponendum est illi officio, quod cognitione et scientia continetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 203:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION