라틴어 문장 검색

At C. Memmius, cuius de libertate ingeni et odio potentiae nobilitatis supra diximus, inter dubitationem et moras senatus contionibus populum ad vindicandum hortari, monere, ne rem publicam, ne libertatem suam desererent, multa superba et crudelia facinora nobilitatis ostendere;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 30장5)
Tamen haec talia facinora impune suscepisse parum habuere, itaque postremo leges, maiestas vestra, divina et humana omnia hostibus tradita sunt.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 31장17)
Dum haec Romae geruntur, qui in Numidia relicti a Bestia exercitui praeerant, secuti morem imperatoris sui plurima et flagitiosissima facinora fecere.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 32장2)
Post ubi silentium coepit, producto Iugurtha verba facit, Romae Numidiaeque facinora eius memorat, scelera in patrem fratresque ostendit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 33장4)
Ad hoc viritim, uti quemque ob militare facinus pecunia aut honore extulerat, commonefacere benefici sui et eum ipsum aliis ostentare, postremo pro cuiusque ingenio pollicendo minitando obtestando alium alio modo excitare, cum interim Metellus ignarus hostium monte degrediens cum exercitu conspicatur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 49장10)
et paene imprudentia admissum facinus miserabile, ni utrimque praemissi equites rem explorauissent.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 53장10)
fortunam illis praeclari facinoris casum dare;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 56장7)
Is postquam magnitudine facinoris perculsus ad tempus non venit metusque rem impediebat, Bomilcar, simul cupidus incepta patrandi et timore soci anxius, ne omisso uetere consilio nouum quaereret, litteras ad eum per homines fidelis mittit, in quis mollitiam socordiamque viri accusare, testari deos, per quos iurauisset, monere, ne praemia Metelli in pestem conuerteret:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 70장7)
Sed quoniam in eas regiones per Leptitanorum negotia venimus, non indignum videtur egregium atque mirabile facinus duorum Carthaginiensium memorare;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 79장1)
Id facinus contra ius belli non auaritia neque scelere consulis admissum, sed quia locus Iugurthae opportunus, nobis aditu difficilis, genus hominum mobile, infidum, ante neque beneficio neque metu coercitum.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 91장12)
Refer Alexandri Macedonis exemplum, qui Clitum, carissimum sibi ac fidelissimum, inter epulas transfodit et intellecto facinore mori voluit, certe debuit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 19:2)
hic consentiamus mala facinora conscientia flagellari et plurimum illi tormentorum esse eo, quod perpetua illam sollicitudo urget ac verberat, quod sponsoribus securitatis suae non potest credere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 97 15:2)
victrix inultum Graecia hoc facinus feret?
(세네카, 아가멤논 5:5)
"magnum facinus est, sed magno licet."
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Liberi parentes alant, aut uinciantur. Quidam alterum fratrem tyrannum occidit, alterum in adulterio deprehensum deprecante patre interfecit. a piratis captus scripsit patri de redemptione. pater piratis epistolam scripsit, si praecidissent manus, duplam s 3:24)
quae causa hominem aduersus hominem in facinus coegit?
(세네카, Controversiae, book 2, Diues tres filios abdicauit. petit a paupere unicum filium in adoptionem. pauper dare uult; nolentem ire abdicat. 10:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION