라틴어 문장 검색

Et congregati sunt ad eum omnes exercitus, quos disperserat Demetrius, et pugnaverunt contra eum, et fugit et terga vertit.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 11장55)
Et exiit Ionathas et perambulabat trans flumen et in civitatibus, et congregatus est ad eum omnis exercitus Syriae in auxilium; et venit Ascalonem, et occurrerunt ei honorifice de civitate.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 11장60)
Videns quia in tremore populus est et in timore, ascendit Ierusalem et congregavit populum
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 13장2)
Vindicabo tamen gentem meam et sancta, uxores quoque et natos vestros, quia congregatae sunt universae gentes conterere nos inimicitiae gratia ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 13장6)
Et congregans omnes viros bellatores acceleravit consummare universos muros Ierusalem et munivit eam in gyro.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 13장10)
Anno centesimo septuagesi mo secundo congregavit rex Demetrius exercitum suum et abiit in Mediam ad contrahenda sibi auxilia, ut expugnaret Tryphonem.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 14장1)
Et congregavit captivitatem multam et dominatus est Gazarae et Bethsurae et arci; et abstulit immunditias ex ea, et non erat qui resisteret ei.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 14장7)
Et congregavit Ionathas gentem suam et factus est illis sacerdos magnus et appositus est ad populum suum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 14장30)
sciebat enim quod congregata sunt mala in eum, et reliquit eum exercitus.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 15장12)
Congrega dispersionem nostram, libera eos, qui serviunt gentibus, et contemptos et abominatos respice, ut sciant gentes quia tu es Deus noster.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 1장27)
Ut autem cognovit Ieremias, culpans illos dixit quod ignotus erit locus, donec congreget Deus congregationem populi et misericordia fiat;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 2장7)
Inferebantur autem in descriptionibus et commentariis secundum Nehemiam haec eadem, et ut construens bibliothecam congregavit libros de regibus et prophetis et libros David et epistulas regum de donariis.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 2장13)
Similiter autem et Iudas ea, quae deciderant per bellum, quod nobis acciderat, congregavit omnia, et sunt apud nos.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 2장14)
sicut promisit in lege. Speramus enim in Deo quod cito nostri miserebitur et congregabit de sub caelo in locum sanctum; eripuit enim nos de magnis periculis et locum purgavit.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 2장18)
Multis autem sacrilegiis per civitatem a Lysimacho commissis Menelai consilio, et divulgata foris fama, congregata est multitudo adversum Lysimachum, vasis aureis iam multis dissipatis.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 4장39)

SEARCH

MENU NAVIGATION