라틴어 문장 검색

ibique omnibus sollemniter peractis eadem revertens similiter constanti vultu graduque, satis sperans propitios esse deos quorum cultum ne mortis quidem metu prohibitus deseruisset, in Capitolium ad suos rediit seu attonitis Gallis miraculo audaciae seu religione etiam motis, cuius haudquaquam neglegens gens est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 491:1)
itaque si quid laboris vigiliarumque adici possit, certantem secum ipsum adnisurum ut tanto de se consensu civitatis opinionem, quae maxima sit, etiam constantem efficiat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 65:1)
et cum in exercitu tum Romae constans omnium fama erat, cum varia fortuna in Volscis gesta res esset, adversae pugnae fugaeque in L. Furio culpam, secundae decus omne penes M. Furium esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 266:1)
pace constanti vim Romanam arcuerunt quam armis non poterant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 268:3)
adeo amotae rei usquam nec oblatae ad tempus vestigium ullum erat, sed ita omnia constanti tranquilla pace ut eo vix fama belli perlata videri posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 273:1)
temperandum ingenium suum esse et severitatem miscendam comitati.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 512:2)
neque illis sociorum comitas voltusque benigni et adloquia non modo sermonem elicere sed ne ut oculos quidem attollerent aut consolantes amicos contra intuerentur efficere poterant:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 82:1)
sed illa phalanx immobilis et unius generis, Romana acies distinctior, ex pluribus partibus constans, facilis partienti, quacumque opus esset, facilis iungenti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 280:4)
praedae erat largitor et benignitatem per se gratam comitate adiuvabat militemque his artibus fecerat et periculi et laboris avidum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 606:3)
nec corporis animi vigorem remanere eundem, et fortunam ipsam vereri, ne cui deorum nimia iam in se et constantior quam velint humanae res videatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 160:2)
et ipsos nominatim iuvenes, pari comitate utrumque, nunc laudibus nunc promissis onerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 180:3)
et huius anni parum constans memoria est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 543:1)
et, quo id constantius perseveraret, Q. Fabius Maximus sic eum proficiscentem adlocutus fertur:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 467:2)
meliores, prudentiores constantiores nos tempus diesque facit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 480:1)
hac comitate Marcelli ferocis iuvenis animus adeo est mollitus ut nemo inde sociorum rem Romanam fortius ac fidelius iuverit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 196:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION