라틴어 문장 검색

Fatidice te, te praesidem et veri deum compello:
(세네카, 오이디푸스 13:51)
iactare tacitis conscias sacris faces, nec adire castis precibus aut ritu pio adiudicatae praesidem terrae deam:
(세네카, 파이드라 2:11)
Piorum praesides testor deos.
(세네카, Thyestes 1125:1)
Ego misi nuncium ad patrem tuum ut cras ad eum pergas, quia tempus constitutum accessit quod fuit inter nos.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, (Praefatio) 2:21)
postremo iste est ille, carissimi, cui in tenebris ergastularibus constituta multipliciter obserata barbarici carceris divinitus claustra patuerunt.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Perpetuo salutem 20:1)
de cetero fixum apud me stat constitutumque, prout rem ex asse cognovero, vel silentio lora laxare vel stringere frena garritui.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Namatio suo salutem. 9:4)
nam longius constitutis actionum tuarum propositum potest assignare, non numerum.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius domino papae Nunechio salutem. 2:3)
ac primum ingentes habitus lucemque coruscam expavit maioris equi terque ardua mersit colla lacu trepidans, laetus mox praeside viso:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, equus maximus Domitiani Imp.31)
"hunc et bissenos - sic indulgentia pergat praesidis Ausonii - cernes attollere fasces ante diem;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, epithalamion in Stellam et Violentillam81)
te praeside noscat, unde paludosi fecunda licentia Nili, cur vada desidant et ripa coerceat undas Cecropio stagnata luto, cur invida Memphis, curve Therapnaei lasciviat ora Canopi, cur servet Pharias Lethaeus ianitor aras, vilia cur magnos aequent animalia divos;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, propempticon Maecio Celeri34)
"modo numina magni praesidis atque breves superum placavimus iras, nec frueris tantique orbatus muneris usu ad manes, ingrate, fugis, nec flectere Parcas ut placare malae datur aspera numina Lethes?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, consolatio ad Claudium Etruscum68)
fatis namque haustus iniquis occidit et geminam prolem sine praeside linquens.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, laudes Crispini Vetti Bolani filii21)
vade, puer, tantisque enixus suffice donis, felix, qui magno iam nunc sub praeside iuras cuique sacer primum tradit Germanicus ensem!
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, laudes Crispini Vetti Bolani filii71)
stant vertice coni, plena armenta viris, nulli sine praeside currus, arma loco, splendent clipei pharetraeque decorae cingulaque et nondum deforme cruoribus aurum.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권171)
sed dant solacia Thebis quattuor errantes Danaum sine praeside turmae:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권6)

SEARCH

MENU NAVIGATION