라틴어 문장 검색

quod inter omnis constiterit, ante principatum Vespasiani decus domus penes Sabinum erat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 75장7)
sed Vitellius consulis supplicium poscenti populo restitit, placatus ac velut vicem reddens, quod interrogantibus quis Capitolium incendisset, se reum Atticus obtulerat eaque confessione, sive aptum tempori mendacium fuit, invidiam crimenque agnovisse et a partibus Vitellii amolitus videbatur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 75장10)
sed cuncta festinatione, deinde ignavia Sabini corrupta, qui sumptis temere armis munitissimam Capitolii arcem et ne magnis quidem exercitibus expugnabilem adversus tris cohortis tueri nequivisset.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 78장6)
ne Petilius quidem Cerialis, cum mille equitibus praemissus, ut transversis itineribus per agrum Sabinum Salaria via urbem introiret, satis maturaverat, donec obsessi Capitolii fama cunctos simul exciret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 78장10)
illic interfectum Sabinum, conflagrasse Capitolium, tremere urbem, maesta omnia accepit;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 79장2)
Vitellio rescriptum Sabini caede et incendio Capitolii dirempta belli commercia.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 81장9)
Vitellium infestis mucronibus coactum modo erigere os et offerre contumeliis, nunc cadentis statuas suas, plerumque rostra aut Galbae occisi locum contueri, postremo ad Gemonias, ubi corpus Flavii Sabini iacuerat, propulere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 85장1)
eaque omnia Valerius Asiaticus consul designatus censuit:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 4장11)
Priscus eligi nominatim a magistratibus iuratis, Marcellus urnam postulabat, quae consulis designati sententia fuerat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 6장9)
Marcellus non suam sententiam impugnari, sed consulem designatum censuisse dicebat, secundum vetera exempla quae sortem legationibus posuissent, ne ambitioni aut inimicitiis locus foret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 8장1)
eam curam consul designatus ob magnitudinem oneris et remedii difficultatem principi reservabat:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 9장3)
cum perrogarent sententias consules, Vulcacius Tertullinus tribunus plebis intercessit ne quid super tanta re principe absente statueretur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 9장5)
is consule> provinciae nequaquam turbidus ingenio;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 38장2)
abrogati inde legem ferente Domitiano consulatus quos Vitellius dederat, funusque censorium Flavio Sabino ductum, magna documenta instabilis fortunae summaque et ima miscentis.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 47장3)
Sub idem tempus L. Piso pro consule interficitur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 48장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION