라틴어 문장 검색

in senatum ubi venture est, ibi vero in Quinctium omnes versi ut unum vindicem maiestatis Romanae intueri, et primores patrum dignam dicere contionem imperio consulari, dignam tot consulatibus ante actis, dignam vita omni, plena honorum saepe gestorum, saepius meritorum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 765:1)
per haec consilia eo deducta est res ut tribunos militum consulari potestate promisce ex patribus ac plebe creari sinerent, de consulibus creandis nihil mutaretur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 69:1)
comitia tribunis consulari potestate tribus creandis indicuntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 70:1)
sunt qui propter adiectum Aequorum Volscorumque bello et Ardeatium defectioni Veiens bellum, quia duo consules obire tot simul bella nequirent, tribunos militum tres creatos dicant, sine mentione promulgatae legis de consulibus creandis ex plebe, et imperio et insignibus consularibus usos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 75:1)
mentio inlata ad senatum est rem operosam ac minime consularem suo proprio magistratu egere, cui scribarum ministerium custodiaeque tabularum cura, cui arbitrium formulae censendi subiceretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 90:1)
censores ab re appellati sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 93:2)
iam comitia consularia instabant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 144:1)
Plebs, quamquam agitata multis eo anno et variis motibus erat, nec pluris quam tres tribunos consulari potestate creavit et in his L. Quinctium, Cincinnati filium, ex cuius dictaturae invidia tumultus quaerebatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 178:1)
is magistrum equitum ex collegio prioris anni, quo simul tribuni militum consulari potestate fuerant, L. Quinctium Cincinnatum, dignum parente iuvenem, dixit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 189:1)
tertius ab consulatu Cossi annus tribunum eum militum consulari potestate habet, eodem anno magistrum equitum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 221:1)
eo anno C. Furius Paculus et M. Geganius Macerinus censores villam publicam in campo Martio probaverunt, ibique primum census populi est actus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 241:1)
censores aegre passi Mamercum quod magistratum populi Romani minuisset tribu moverunt octiplicatoque censu aerarium fecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 256:2)
primores patrum, quamquam deminutum censurae ius noluissent, exemplo acerbitatis censoriae offensos, quippe cum se quisque diutius ac saepius subiectum censoribus fore cerneret quam censuram gesturum:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 257:2)
populi certe tanta indignatio coorta dicitur ut vis a censoribus nullius auctoritate praeterquam ipsius Mamerci deterreri quiverit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 258:1)
consularium comitiorum nulla mentio habita est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 263:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION