라틴어 문장 검색

certe, cum commotus ira se a vestibulo templi citato gradu proriperet, lapsus per gradus capite graviter offenso impactus imo ita est saxo ut sopiretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 63:1)
mali rem exempli esse de nihilo hospites corripi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 691:1)
complures in Graecia urbes expugnavit et crudeliter corripuit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XLIII Periocha3)
Impinge pugnum, si muttiverit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 76)
Vt corripuit se repente atque abiit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 3, scene 4150)
verberibus caedi iusserit, compedes impingi?
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 2, scene 314)
ferreas tute tibi impingi iubeas crassas compedis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 4, scene 443)
pugnum in os impinge.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 3, scene 410)
igitur cum patent foramina eorum et raritates, harenae mixtionem in se corripiunt et ita cohaerescunt siccescendoque cum caementis coeunt et efficiunt structurarum soliditatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 5장16)
colores autem, udo tectorio cum diligenter sunt inducti, ideo non remittunt sed sunt perpetuo permanentes, quod calx, in fornacibus excocto liquore facta raritatibus evanida, ieiunitate coacta corripit in se quae res forte contigerunt, mixtionibusque ex aliis potestatibus conlatis seminibus seu principiis una solidescendo, [in quibuscumque membris est formata] cum fit arida, redigitur, uti sui generis proprias videatur habere qualitates.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 3장26)
id autem omnes micas auri corripit in se et cogit secum coire.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 8장16)
Nullae enim camerae, quae sunt caldariorum, supra se possunt habere fontes, sed caelum, quod est ibi ex praefurniis ab ignis vapore percalefactum, corripit ex pavimentis aquam et aufert secum in camararum curvaturas et sustinet, ideo quod semper vapor calidus in altitudinem se trudit.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 2장10)
cum autem cursum itineris sui peragens subierit sub orbem solis, tunc eam radiis et impetu caloris corripi convertique candentem propter eius proprietatem luminis ad lumen.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 2장3)
cum brevi spatio impletur, corripit et contrahit dierum spatia et horarum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 8장50)
a cancro cum proclinat et peragit per leonem et virginem ad librae partis octavae puncta revertendo et gradatim corripiendo spatia contrahit horas, et ita perveniens ad puncta librae aequinoctiales rursus reddit horas.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 8장55)

SEARCH

MENU NAVIGATION