라틴어 문장 검색

neque tamen temperamenti egebat, cum aequabili auctoritate et gratia apud Tiberium viguerit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 20장7)
ceterorum nescii egere, cum propinquo rure aut litore et saepe moenia urbis adsidens extremam senectam compleverit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 58장8)
corripueratque Varum Quintilium, divitem et Caesari propinquum, Domitius Afer, Claudiae Pulchrae matris eius condemnator, nullo mirante quod diu egens et parto nuper praemio male usus plura ad flagitia accingeretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 66장2)
Sed Caesar sollemnia incipientis anni kalendis Ianuariis epistula precatus vertit in Sabinum, corruptos quosdam libertorum et petitum se arguens, ultionemque haud obscure poscebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 70장1)
an potius discordiam et seditionem a satellite Seiani quaesitam, qua rudis animos nomine honoris ad corrumpendum militiae morem propelleret?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 3장3)
quo non aliud honorificentius Cottae evenit, qui nobilis quidem set egens ob luxum, per flagitia infamis, sanctissimis Arruntii artibus dignitate ultionis aequabatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 7장2)
sane vetus urbi faenebre malum et seditionum discordiarumque creberrima causa eoque cohibebatur antiquis quoque et minus corruptis moribus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 16장2)
ita corrumpi fidem artis cuius clara documenta et antiqua aetas et nostra tulerit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 22장9)
quippe Aemilium genus fecundum bonorum civium, et qui eadem familia corruptis moribus, inlustri tamen fortuna egere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 27장8)
Plurimum adulationis Seleucenses induere, civitas potens, saepta muris neque in barbarum corrupta sed conditoris Seleuci retinens.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 42장1)
sed animo per libidines corrupto nihil honestum inerat;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 37장10)
is Paelignus auxiliis provincialium contractis tamquam reciperaturus Armeniam, dum socios magis quam hostis praedatur, abscessu suorum et incursantibus barbaris praesidii egens ad Radamistum venit;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 49장2)
tum Agrippina, sceleris olim certa et oblatae occasionis propera nec ministrorum egens, de genere veneni consultavit, ne repentino et praecipiti facinus proderetur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 66장2)
adnotabant seniores, quibus otiosum est vetera et praesentia contendere, primum ex iis qui rerum potiti essent Neronem alienae facundiae eguisse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 3장4)
etiam G. Caesaris turbata mens vim dicendi non corrupit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 3장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION