라틴어 문장 검색

At illa praeter genuinam nequitiam contumelia etiam, quamvis iusta, tamen altius commota atque exasperata ad armillum revertitur et ad familiares feminarum artes accenditur, magnaque cura requisitam veteratricem quandam feminam, quae devotionibus ac maleficiis quidvis efficere posse credebatur, multis exorat precibus multisque suffarcinat muneribus, alterum de duobus postulans, vel rursum mitigato conciliari marito, vel si id nequiverit, certe larva vel aliquo diro numine immisso violenter eius expugnari spiritum.
(아풀레이우스, 변신, 9권 26:1)
At ubi fiducia latendi pleniore capta partes opimas quasque devorabam et iucundiora eligens abligurribam dulcia, suspicio noni exilis fratrum pupugit animos et quamquam de me nihil etiam tum tale crederent, tamen cotidiani damni studiose vestigabant reum Illi vero postremo etiam mutuo sese rapinae turpissimae criminabantur, iamque curam diligentiorem et acriorem custodelam et dinumerationem adhibebant partium.
(아풀레이우스, 변신, 10권 14:2)
Nec ulla cura iam damni sui habita, mirati monstruosas asini delicias risu maximo dirumpuntur, vocatoque uno et altero ac dein pluribus conservis, demonstrant infandam memoratu hebetis iumenti gulam.
(아풀레이우스, 변신, 10권 15:7)
Ad istum modum praesenti transacto negotio medicus quam celerrime domum remeabat salutifera potione pestem praecedentis veneni festinans extinguere:
(아풀레이우스, 변신, 10권 26:8)
Sed mulier usquequaque sui similis, fidei supprimens faciem, praetendens imaginem, blandicule respondit et omnia prolixe accumulateque pollicetur et statutum praemium sine mora se reddituram constituit, modo pauxillum de ea potione largiri sibi vellet ob incepti negotii persecutionem.
(아풀레이우스, 변신, 10권 27:3)
Ecce transcurso signifero circulo sol magnus annum compleverat, et quietem meam rursus interpellat numinis benefici cura pervigilis et rursus teletae, I rursus sacrorum commonet.
(아풀레이우스, 변신, 11권 26:6)
Nec levi cura sollicitus sed oppido suspensus animi mecum ipse cogitationes exercitius agitabam, quorsus nova haec et inaudita se caelestium porrigeret intentio, quid subsecivum quamvis iteratae iam traditioni remansisset:
(아풀레이우스, 변신, 11권 29:2)
Nec deinceps postposito vel in supinam procrastinationem reiecto negotio, statim sacerdoti meo relatis quae videram, inanimae pro- tinus castimoniae iugum subeo et lege perpetua praescripta illis decem diebus spontali sobrietate multiplicatis, instructum teletae comparo largitus, ex studio pietatis magis quam mensura rerum collatis.
(아풀레이우스, 변신, 11권 30:2)
in regni negotiis potens et peritus
(ARCHIPOETA, IV105)
a regni negotio nomen est sortitus;
(ARCHIPOETA, IV106)
tyrannus extollitur et est sine curis,
(ARCHIPOETA, V47)
quamvis incessabilis sarcina curarum
(ARCHIPOETA, V69)
in regni negotio
(ARCHIPOETA, VII37)
curam carnis comprimit animi virtute;
(ARCHIPOETA, IX58)
mortuus in anima curam gero cutis.
(ARCHIPOETA, X20)

SEARCH

MENU NAVIGATION