라틴어 문장 검색

nunc incrementa lente exeunt, festinatur in damnum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 6:5)
Hoc itaque adversus virtutem possunt calamitates et damna et iniuriae, quod adversus solem potest nebula.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 18:4)
Deinde si damna corporis miserum non faciunt, beatum esse patiuntur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 20:4)
Quid illum octoginta anni iuvant per inertiam exacti ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 93 3:1)
Memini fuisse quondam in sermone nobilem patinam, in quam quicquid apud lautos solet diem ducere, properans in damnum suum popina congesserat;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 26:1)
Nec haec audacia reprimi potest nec illa inertia suscitari, nisi causae eorum eximuntur, falsa admiratio et falsa formido.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 37:4)
Familia decubuit, faenus offendit, domus crepuit, damna, vulnera, labores, metus incucurrerunt;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 96 1:5)
Sive alios observare volueris - liberius enim inter aliena iudicium est, sive te ipsum favore seposito - et senties hoc et confiteberis, nihil ex his optabilibus et caris utile esse, nisi te contra levitatem casus rerumque casum sequentium instruxeris, nisi illud frequenter et sine querella inter singula damna dixeris:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 98 4:1)
de nostro damno agitur, quibus senex egregius eripitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 98 15:3)
Quod damnorum omnium maximum est, si amicum perdidisses, danda opera erat, ut magis gauderes, quod habueras, quam maereres, quod amiseras.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 3:3)
Ita nihil ille perdidit nisi aleam in damnum certiorem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 12:4)
Quaedam remedia aliis partibus corporis salutaria velut foeda et indecora adhiberi aliis nequeunt, et quod aliubi prodesset sine damno verecundiae, id fit inhonestum loco vulneris.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 29:1)
Sed quemadmodum frondium iactura facilis est, quia renascuntur, sic istorum, quos amas quosque oblectamenta vitae putas esse, damnum, quia reparantur, etiam si non renascuntur."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 11:5)
Quod istic credulitatis tuae damnum est ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 20:4)
Quantum damnis ingemescunt, quae et magna incidunt et videntur maiora !
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 115 16:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION