라틴어 문장 검색

consisterent in acie, non pugnaturis militibus ubi Pisonem ab ipsis parentem quondam appellatum, si iure ageretur, potiorem, si armis, non invalidum vidissent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 80장4)
peritia locorum ab Hiberis melius pugnatum;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 36장2)
at cum Senonibus pugnavimus:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 24장11)
censentur Ostorio triumphi insignia, prosperis ad id rebus eius, mox ambiguis, sive amoto Carataco, quasi debellatum foret, minus intenta apud nos militia fuit, sive hostes miseratione tanti regis acrius ad ultionem exarsere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 38장2)
neque dispari eventu pugnatum a legione, cui Caesius Nasica praeerat;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 40장10)
pugnatum quamquam inter sontis fortium virorum animo, ac post multum vulnerum occidioni exempti sunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 56장7)
primus enim contempto ordine rerum, omissa modestia ac pudore verborum, ipsis etiam quibus utitur armis incompositus et studio feriendi plerumque deiectus, non pugnat, sed rixatur.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 26장 5:1)
hunc sectari, hunc prosequi, huius omnibus dictionibus interesse sive in iudiciis sive in contionibus adsuescebat, ita ut altercationes quoque exciperet et iurgiis interesset utque sic dixerim, pugnare in proelio disceret.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 34장 2:1)
hastas vel ipsorum vocabulo frameas gerunt angusto et brevi ferro, sed ita acri et ad usum habili, ut eodem telo, prout ratio poscit, vel comminus vel eminus pugnent.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 6장 1:3)
nec illae numerare et exigere plagas pavent, cibosque et hortamina pugnantibus gestant.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 7장 4:3)
principes pro victoria pugnant, comites pro principe.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 14장 1:4)
ita singuli pugnant, universi vincuntur.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 12장 3:1)
saepe ex eo audivi legione una et modicis auxiliis debellari obtinerique Hiberniam posse;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 24장 3:2)
iamque in ipsis castris pugnabatur, cum Agricola iter hostium ab exploratoribus edoctus et vestigiis insecutus, velocissimos equitum peditumque adsultare tergis pugnantium iubet, mox ab universis adici clamorem;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 26장 2:1)
quod nisi paludes et silvae fugientis texissent, debellatum illa victoria foret.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 26장 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION