라틴어 문장 검색

Iis enim rebus, quae tractantur in vita, modum quendam et ordinem adhibentes honestatem et decus conservabimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 23:3)
non nulli tamen sive felicitate quadam sive bonitate naturae sine parentium disciplina rectam vitae secuti sunt viam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 151:4)
Est igitur proprium munus magistratus intellegere se gerere personam civitatis debereque eius dignitatern et decus sustinere, servare leges, iura discribere, ea fidei suae commissa meminisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 159:2)
Modus autem est optimus decus ipsum tenere, de quo ante diximus, nec progredi longius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 181:3)
Quinque igitur rationibus propositis officii persequendi, quarum duae ad decus honestatemque pertinerent, duae ad commoda vitae, copias, opes, facultates, quinta ad eligendi iudicium, si quando ea, quae dixi, pugnare inter se viderentur, honestatis pars confecta est, quam quidem tibi cupio esse notissimam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 12:1)
Tua autem aetas incidit in id bellum, cuius altera pars sceleris nimium habuit, altera felicitatis parum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 60:5)
Ullum tu decus in cotidianis laboribus et periculis cum hac tranquillitate conferendum putas?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 125:3)
Equidem mihi hoc subsidium iam inde ab adulescentia comparavi, non solum ad causarum usum forensem, sed etiam ad decus atque ornamentum senectutis, ut, cum me vires, quod fere iam tempus adventat, deficere coepissent, ista ab solitudine domum meam vindicarem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 199:2)
idemque languentem labentemque populum aut ad decus excitare aut ab errore deducere aut inflammare in improbos aut incitatum in bonos mitigare;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 202:5)
in quibus etiam felicitatem ipsam deorum immortalium iudicio tribui laudationis est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 347:2)
Quis enim honorem, quis gloriam, quis laudem, quis ullum decus tam umquam expetivit, quam ignominiam infamiam contumeliam dedecus fugit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 26장 1:3)
Vitam, honorem, decus sibi datum esse iustitia regis existimabant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 105:8)
qui ista putat humana, sua bona divina iudicat . Sed si aut ingrati universi aut invidi multi aut inimici potentes suis virtutem praemiis spoliant, ne illa se multis solaciis oblectat maximeque suo decore se ipsa sustentat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 56:7)
Illud autem videbit hic vir civitatibus, in quibus expetunt laudem optumi et decus, ignominiam fugiunt ac dedecus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Quintus 8:8)
suis te oportet inlecebris ipsa virtus trahat ad verum decus, quid de te alii loquantur, ipsi videant, sed loquentur tamen.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus, chapter2 7 6:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION