라틴어 문장 검색

hanc enim speciem libertatis esse, si omnibus, quod quisque vellet, legibus experiri liceret.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 5장 2:3)
namque hoc a dis immortalibus semper precatum, ut talem libertatem restitueret Syracusanis, in qua cuivis liceret de quo vellet quod vellet impune dicere.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 5장 3:2)
quorum Gaius Oppius, quasi plane defensione ac patrocinio res egeret, librum edidit, non esse Caesaris filium, quem Cleopatra dicat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 52장 2:3)
et quo magis paenitentiam prioris sectae approbaret, Nursinos grandi pecunia et quam pendere nequirent multatos extorres oppido egit, quod Mutinensi acie interemptorum ciuium tumulo publice extructo ascripserant pro libertate eos occubuisse.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 12장 1:2)
multaque a multis tunc extructa sunt, sicut a Marcio Philippo aedes Herculis Musarum, a L. Cornificio aedes Dianae, ab Asinio Pollione atrium Libertatis, a Munatio Planco aedes Saturni, a Cornelio Balbo theatrum, a Statilio Tauro amphitheatrum, a M. uero Agrippa complura et egregia.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 29장 5:1)
urbium quasdam, foederatas sed ad exitium licentia praecipites, libertate priuauit, alias aut aere alieno laborantis leuauit aut terrae motu subuersas denuo condidit aut merita erga populum R. adlegantes Latinitate uel ciuitate donauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 47장 1:3)
nec ideo libertas aut contumacia fraudi cuiquam fuit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 54장 1:6)
per illum se uiuere, per illum nauigare, libertate atque fortunis per illum frui.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 98장 2:2)
Quin etiam speciem libertatis quandam induxit conseruatis senatui ac magistratibus et maiestate pristina et potestate.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 30장 1:1)
Cyzicenis in ciues R. uiolentius quaedam ausis publice libertatem ademit, quam Mithridatico bello meruerant.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 37장 3:3)
Odium aduersus necessitudines in Druso primum fratre detexit, prodita eius epistula, qua secum de cogendo ad restituendam libertatem Augusto agebat, deinde et in reliquis.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 50장 1:1)
solebat etiam prosperis oratorum actionibus rescribere et magnorum in senatu reorum accusationes defensionesque meditari ac, prout stilus cesserat, uel onerare sententia sua quemque uel subleuare, equestri quoque ordine ad audiendum inuitato per edicta.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 53장 2:2)
et senatus in asserenda libertate adeo consensit, ut consules primo non in curiam, quia Iulia uocabatur, sed in Capitolium conuocarent, quidam uero sententiae loco abolendam Caesarum memoriam ac diruenda templa censuerint.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 60장 1:4)
nam consules cum senatu et cohortibus urbanis forum Capitoliumque occupauerant asserturi communem libertatem;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 10장 3:2)
Lyciis ob exitiabiles inter se discordias libertatem ademit, Rhodiis ob paenitentiam ueterum delictorum reddidit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 25장 3:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION