라틴어 문장 검색

quippe in oculis erat omnis ille occulti paratus sacri et armati sacerdotes et promiscua hominum pecudumque strages et respersae fando nefandoque sanguine arae et dira exsecratio ac furiale carmen, detestandae familiae stirpique compositum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 597:1)
ut constituta sunt ante tribunal signa, progressus ante alios magister equitum cum patrem Fabium appellasset circumfusosque militum eius totum agmen patronos consalutasset, parentibus inquit meis, dictator, quibus te modo nomine, quod fando possum, aequavi, vitam tantam debeo, tibi cum meam salutem omnium horum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 367:1)
viam consilii scelerati sed non ad ultimum dementis exsequi volo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 425:2)
me dictatorem, cum vigerem adhuc viribus et in cursu maximarum rerum essem, recusantem nemo aut in senatu aut apud populum audivit quo minus insectanti me magistro equitum, quod fando numquam ante auditum erat, imperium mecum aequaretur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 598:1)
his equestribus copiis quamquam vel totius Europae exercitus in unum coacti obrui possent, adiciebat multiplices copias peditum, et nominibus quoque gentium vix fando auditis terrebat, Dahas Medos Elymaeosque et Cadusios appellans.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 562:1)
tantusque pudor regi pavoris eius fuit ut urinatores clam interfici iusserit, deinde Andronicum quoque et Nician, ne quis tam dementis imperii conscius existeret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 122:2)
equidem pro patria qui letum oppetissent, saepe fando audivi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 308:3)
quae neque fieri possunt neque fando umquam accepit quisquam profers, carnifex;
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 172)
Fidicina Fando ego istunc hominem numquam audivi ante hunc diem, neque me quidem emere quisquam ulla pecunia potuit:
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 3, scene 496)
nam equidem te iam sector quintum hunc annum, quom interea, credo, ovis si in ludum iret, potuisset iam fieri ut probe litteras sciret, quom interim tu meum ingenium fans atque infans nondum etiam edidicisti.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 2, scene 15)
haec est prior, quae meum erum dementem facit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 1, scene 1127)
in eo hominum congressu cum profundebantur aliter e spiritu voces, cotidiana consuetudine vocabula, ut obtigerant, constituerunt, deinde significando res saepius in usu ex eventu fari fortuito coeperunt et ita sermones inter se procreaverunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 1장4)
Et scito quod fatui dicuntur qui multa fantur,et superflua dicunt, sic dicti a for, faris vel fare, fatur.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 42:11)
quis talia demens deest 'nisi', ut sit 'nisi demens'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 1073)
nam supra ait 'lacrimis ita fatur obortis', sicut in quinto posuit et fidam sic fatur ad aurem et paulo post intulit dic ait.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 422)

SEARCH

MENU NAVIGATION