라틴어 문장 검색

flent maesti retro comites, et uterque loquenti adgemit et pulsis exercitus obstrepit armis, ille vocat:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권108)
iamque decus galeae, iam spicula saeva ligabat ductor et ad lituos hilarem intrepidumque tubarum prospiciebat equum, subito cum apparuit ingens mater, et ipse metu famulumque expalluit omnis coetus, et oblatam retro dedit armiger hastam.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권164)
mox ruerit licet ille retro, tamen aera nudum candida turba timet, tandemque ingressa volatus horret et a mediis etiamnum respicit astris.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권6)
Testimonium ignorantiae est, quae iniquitatem dum excusat, condemnat, cum omnes qui retro oderant, quia ignorabant quale sit quod oderant, simul desinunt ignorare, cessant et odisse.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 1장 5:4)
Neminem pudet, neminem paenitet, nisi plane retro non fuisse.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 1장 12:2)
Alii, quos retro ante hoc nomen vagos, viles, improbos noverant, ex ipso denotant quod laudant.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 3장 2:2)
Uxorem iam pudicam maritus iam non zelotypus eiecit,1 filium iam subiectum pater retro patiens abdicavit, servum iam fidelem dominus olim mitis ab oculis relegavit;
(테르툴리아누스, Apologeticum, 3장 4:2)
Hebraei retro qui nunc Iudaei.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 18장 6:2)
Iste igitur dei radius, ut retro semper praedicabatur, delapsus in virginem quandam et in utero eius caro figuratus nascitur homo deo mixtus.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 13:2)
parum si non et prophetae retro.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 18:3)
Postremo si Romanae religiones regna praestant, nunquam retro Iudaea regnasset despectrix communium istarum divinitatum, cuius et deum victimis et templum donis et gentem foederibus aliquamdiu Romani honorastis, numquam dominaturi eius, si1 non deliquisset ultimo in Christum.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 26장 2:2)
Eundem igitur nunc quoque scire debet iratum quem et retro semper, priusquam Christiani nominarentur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 40장 11:2)
Res equestris retro simplex:
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 9장 2:1)
Quid enim iucundius quam dei patris et domini reconciliatio, quam veritatis revelatio, quam errorum recognitio, quam tantorum retro criminum venia?
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 29장 1:2)
Cessante autem uastatione hostili, tantis frugum copiis insula, quantas nulla retro aetas meminit, affluere coepit;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XIV.7)

SEARCH

MENU NAVIGATION